IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 5
UTRUM SIT NECESSITAS AD PRIMOS MOTUS.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur super illud ad Rom. 6, 13: "Nec exhibeatis membra vestra", Glossa: "Hic nonprohibet concupiscentiam quae est in primo motu, quia non est in potestate nostra quin surgat".
2. Item, super illud ad Ephes. 4, 26: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Invitus toleroquod vitari non potest. Si ergo surgitmotus animi, qui iam propter poenam peccati non est inpotestate nostra, saltem non ei consentiatratio". Ergo necessitas est ad primos motus.