IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 6
UTRUM PRIMI MOTUS CADANT SUB PROHIBITIONE.
Quod videtur. 1. Dicitur ad Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam nisi Lex diceret: non concupisces" ; et loquitur ibi de concupiscentia quae est in primo motu; ergo cadit sub prohibitione illa qua dicitur: "Non concupisces". — Item, super illud ad Rom. 7, 20: "Non ego operor, sed quod" etc., dicitur in Glossa: "Attende quo modo Augustinushic dicit Legem nollequod nolebat Apostolus: illud enim, quod Apostolus nolebat et tamen faciebat, concupiscentia est, quae est in primo motu; nolle autem Legisnihil aliud est quam prohibere" ; ergo primus motus cadit sub prohibitione.
2. Item, dicitur ibidem in Glossa: " "Quod nolo"facere, "facio", Lege prohibente" ; et loquitur de primo motu; ergo primus motus est sub prohibitione.
3. Item, est aliquod praeceptum affirmativum quod non potest impleri in via, ut: "Diliges Dominum Deum tuum" etc.; ergo similiter debet esse aliquod praeceptum negativum quod similiter non potest impleri in via; hoc autem est: "Non concupisces" ; sed quod non potest impleri, hoc non est nisi ratione primorum motuum; ergo primi motus sunt sub prohibitione.
Contra. a. Ad Ephes. 4, 26, super illud: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Permittit Apostolusirasci, quod est humana tentatio, sed prohibet iram ad effectum ducere". Irasci autem accipitur ibi pro primo motu, ducere vero iram ad effectum pro mortali peccato; ergo primus motus est in permissione, non in prohibitione.
b. Item, primi motus non sunt in nostra potestate; et quod non est in nostra potestate non cadit sub prohibitione; ergo primus motus non cadit sub prohibitione.
c. Item, Augustinus, in libro De praesentia Dei: "Inobedientia concupiscentiae habitat in carne mortali, qua fit ut eadem membra etiam praeter voluntatis moveantur arbitrium". Sed prohibitio est eorum quae subsunt libero arbitrio; ergo inobedientia concupiscentiae non est in prohibitione; sed illa est primus motus; ergo primus motus non est sub prohibitione.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod esse sub prohibitione dicitur duobus modis: vel illud quod prohibetur directe, et sic primus motus non est sub prohibitione; vel quod ex prohibitione ostenditur indirecte esse malum, sicut accidit cum prohibetur, Eccli. 18, 30, ire "post concupiscentias", ire "post concupiscentias" est directe prohibitum; sed concupiscentia ostenditur esse malum. Unde ad Rom. 7, 7, habetur in Glossa: "Legem omnem illicitam concupiscentiam nolle; sed aliter nolle concupiscentiam, quae est in primo motu, aliter nolle concupiscentiam delectationis et consensus. Illam quippenon vult, id estreprobat et detestatur et peccatum esse ostendit, hanc vero non tantumostendit esse peccatum, verum etiam prohibet". Ex iis ergo habetur quod non proprie dicitur lex prohibere primum motum, sed nolle, id est detestari vel reprobare.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum quod non sequitur, si nesciebat Apostolus concupiscentiam, quae est primus motus, esse malum "nisi Lex diceret: Non concupisces", quod primus motus sit sub prohibitione; sed quod primus motus sit malum, hoc ostenditur ex prohibitione: prohibetur enim ne concupiscentia ad effectum ducatur.
2. Ad secundum vero dicendum quod non sequitur, si lex reprobat concupiscentiam, quod primum motum propter hoc prohibeat.
3. Ad tertium dicendum quod illud praeceptum negativum: "Non concupisces", non potest omnino impleri in via quantum est de potestate liberi arbitrii in se; hoc autem dicitur propter venialia peccata, quae, licet non prohibeantur directe, tamen mala esse ostenduntur et cavenda secundum possibilitatem humanam. Aliter tamen dicitur praeceptum de diligendo Deo "ex toto corde" non posse impleri in via, et praeceptum de non concupiscendo non posse impleri in via. Illud enim dicitur ratione circumstantiae quae est "ex toto corde", istud vero dicitur ratione dispositionis, quae subintelligitur ante consensum rationis.