IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 7
UTRUM RATIO PECCET SI NON REPRIMAT PRIMOS MOTUS.
1. Quia aut tenetur reprimere aut non. Si tenetur, ergo peccat mortaliter ex emissione, si non reprimit. Quod autem teneatur, videtur ex hoc quod praeceptum est ei ne eat post concupiscentias ; sed non reprimere est ire post concupiscentias; ergo tenetur reprimere.
2. Item, si superior pars rationis non reprimeret delectationes inferioris partis, peccaret mortaliter, sicut fuit in primis parentibus ex eo quod Adam non cohibuit Evam; sic autem est in interiori homine sicut in exteriori, prout dicit Augustinus, in libro De Trinitate ; ergo, cum superior pars teneat locum viri, inferior locum mulieris, superior tenetur cohibere illicitas delectationes interioris; ergo a simili ratio tenetur cohibere delectationes sensualitatis: ratio enim, secundum Gregorium, tenet locum Viri, sensualitas locum mulieris.
Contra. a. Dicit Augustinus, in libro De Trinitate, loquens de inferiori parte rationis: Si inferior pars rationis consenserit ita ut "sola cogitationis delectatione" sine voluntate perficiendi teneatur et non diu, "mulier sola manducavit" et est veniale peccatum. Ergo non tenetur inferior pars rationis reprimere motus sensualitatis.
b. Item, nullus tenetur ad impossibile; sed motus surgunt in sensualitate, nolente ratione et impotente reprimere; ergo ratio non tenetur reprimere motum sensualitatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ratio non tenetur reprimere primos motus mortalium peccatorum ne surgant, sed ne producantur ad consensum superioris partis, et hoc est: tenetur non consentire secundum superiorem partem vel etiam secundum inferiorem, cum iam pervenitur ad iudicium ipsius definitivam.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum est quod illud quod dicitur in Ecclesiastico, quod ratio tenetur non ire "post concupiscentias", hoc intelligitur de via consensus in actum mortalis peccati ex titillatione praecedente.
2. Ad secundum dicendum quod non est simile in coniunctione superioris partis rationis ad interiorem et in coniunctione interioris ad sensualitatem. Nam inferior pars rationis ita ordinata est ad superiorem, quod subiecta sit ei vel esse debeat, sensualitas vero ex poena ordinata est ut repugnet; et ideo, licet teneatur ratio superior ad cohibendum delectationes illicitas inferioris partis, non tamen tenetur ad cohibendum delectationes illicitas sensualitatis. Interior enim pars rationis uno modo subiecta est superiori et alio modo non: in hoc autem est subiecta, quod non potest consentire inferior ad perficiendum peccatum absque superiori; in hoc autem non est subiecta, quod condelectari potest ipsi sensualitati sine consensu rationis superioris. Praeterea, inseparabile est ius matrimonii inter inferiorem partem rationis, quae est ad modum mulieris, et superiorem, quae est ad modum viri; non autem est matrimonium inter rationem et sensualitatem, secundum quod sensualitas tenet locum serpentis; et ideo, licet teneatur superior pars rationis cohibere interiorem, inferior tamen non tenetur omnino cohibere sensualitatem.