Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 8

QUID SIT OPPOSITUM PRIMI MOTUS.

Octavo quaeritur de opposito primi motus, quid sit illud.

Et videtur quod hoc sit gratia. 1. Gratia enim et peccatum opponuntur; sed primus motus est veniale peccatum; ergo gratia et primus motus opponuntur. — Contra. Opposita nata sunt fieri circa idem subiectum ; sed primus motus est in sensualitate sicut in subiecto, gratia vero in voluntate rationali sive in ratione; ergo non opponuntur.

2. Potest ergo quaeri quid aliud sit oppositum primo motui, quia non videtur gratia opponi primo motui, quae delet veniale peccatum vel quae delet mortale. Propter hoc dixerunt aliqui quod gratia non opponitur primo motui, sed virtus. — Contra quod sic: Virtus, sicut dicit Philosophus, non est sine voluntate; sed primus motus est sine voluntate ; ergo non sunt circa idem.

3. Si vero dicatur quod nec gratia nec virtus opponantur — obicitur sic: Aliquis conteritur super peccatis suis et mortalibus et venialibus, sive sint primi motus sive alii; per contritionem autem delentur peccata; hoc autem non est nisi per gratiam; ergo gratia opponitur primis motibus, et per consequens virtus.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod gratia opponitur, sed non quaecumque, sed gratia in tantum invalescens ut possit liberare a lege peccati, ne scilicet motus surgant aut, si surgunt, statim decidant. Et ideo dicit Apostolus ad Rom.: "Infelix ego homo. Quis me liberabit de corpore mortis huius" ? et post subditur: "Gratia Dei per Iesum Christum".

Ad obiecta autem respondendum quod, licet gratia non sit in eodem subiecto primo, effectus tamen eius extenditur usque ad subiectum primi motus, scilicet sensualitatem: reformata enim ratio per gratiam aliquando reformat ipsam sensualitatem.

PrevBack to TopNext