Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 2

DE DIFFERENTIA VEL CONVENIENTIA PECCATI MORTALIS AD CRIMINALE.

Secundo quaeritur de differentia eius vel convenientia ad criminale.

Et videtur quod convertantur. 1. Unde Hieronymus: "Criminis appellatio late patet, complectens omne peccatum quod ex deliberatione procedit". Sed tale est peccatum mortale; ergo criminale et mortale convertuntur.

2. Item, super illud Iob 31, 11: "Hoc enim nefas est", Glossa: "Peccatum polluit, crimen extinguit". Sed hoc facit peccatum mortale; ergo peccatum mortale et crimen convertuntur.

3. Item, Hugo de S. Victore: "Criminalia dicuntur quae vel laesionem inducunt vel turpitudinem ingerunt, in quibus Deus vel proximus multum offenditur vel ipse quifacit maculatur". Sed haec ratio convenit mortalibus peccatis; ergo mortalia et criminalia convertuntur.

Contra. a. Augustinus, Super Ioannem: "Crimen est grave peccatum accusatione et damnatione dignissimum". Sed non omne peccatum mortale est tale; ergo peccatum mortale et crimen non convertuntur.

b. Item, dicitur in Epistola ad Tim.: "Oportet episcopum esse sine crimine" ; non ait sine peccato: secundum hoc enim nullus vel pauci ordinarentur; ergo non convertuntur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod crimen accipitur dupliciter: communiter et proprie. Communiter accipiendo; convertuntur crimen et peccatum mortale. Unde Isidorus unum pro altero accipit, dicens: "Multi a crimine corruunt in crimen, qui distringeresua facta minora contemnunt, qui Dei cognitionem habentes timorem eius negligunt". Et praemittitur de eisdem: "Experimento minorum peccatorum maiora committuntur peccata, ut durius feriantur". Si vero accipiatur proprie crimen, secundum rationem praedictam, omne crimen est peccatum mortale, sed non convertitur. Et secundum hoc supra dictae auctoritates sunt intelligendae.

PrevBack to TopNext