IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 3
UTRUM INTER VENIALE ET MORTALE SIT ALIQUA PROPORTIO.
Et videtur quod non. 1. Infiniti enim ad finitum nulla est proportio ; sed poena aeterna est infinita, poena temporalis est finita; ergo nulla est proportio; sed sicut se habet poena ad poenam, ita se habet culpa ad culpam, ratione cuius est reatus poenae; ergo peccati mortalis ad veniale nulla est proportio.
2. Praeterea, peccatum veniale est delectatio inordinata sub Deo, peccatum vero mortale est supra Deum vel contra; si ergo summi boni, quod Deus est, nulla est proportio ad bonum creatum, ergo nec peccati mortalis, ubi aliquid praeponitur Deo vel parificatur, ulla est proportio ad veniale, quod commensuratur alicui bono mutabili et ita bono creato.
Contra. a. Quaelibet delectatio in mortali peccato est finita; finiti vero ad finitum potest esse proportio, si e in eodem genere accipiantur; ergo proportio potest esse venialis peccati ad mortale.
b. Item, acerbitas poenae, quae debetur mortali peccato, finita est in magnitudine; poena ergo venialis peccati in acerbitate potest crescere, ut aliquam habeat proportionem ad poenam mortalis peccati in acerbitate ; ergo aliqua proportio potest esse venialis peccati ad mortale.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est loqui de quantitate delectationis in utroque peccato, et secundum hoc potest esse proportio peccati ad peccatum ex parte delectationis. Est iterum loqui de deformitate, et secundum hoc non est proportio: deformitas enim mensuratur respectu boni incommutabilis sive eius in quem peccatur, delectatio vero secundum actum ipsius peccantis, et propter hoc poena debetur mortali peccato ex una parte finita magnitudine, ex alia parte infinita duratione. Veniale etiam peccatum, licet quantum est de se non habeat reatum nisi poenae temporalis, ex adiunctione tamen mortalis potest habere poenam aeternam: tunc enim eius deformitas est sine fine, deformitati autem sine fine respondet poena sine fine.
On this page