IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 4
UTRUM MORTALE RECIPIAT MAGIS ET MINUS.
Quod non, videtur. a. Mors enim naturae, secundum quod est separatio animae a corpore, in termino est nec recipit magis et minus; ergo a simili mors, secundum quod est separatio animae a Deo, qui est Vita eius, non recipit magis et minus; sed ab hac morte dicitur mortale peccatum; ergo mortale non dicitur secundum magis et minus.
Contra. 1. Adulterium dicitur maius peccatum quam fornicatio, et homicidium quam adulterium, et unumquodque est mortale; ergo unum est excedens aliud in quantitate mortalis; ergo mortale dicitur secundum magis et minus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est dicere maius peccatum mortale et minus, et aliud est dicere magis et minus mortale. Cum enim dicitur maius et minus, ad quantitatem peccati refertur in genere peccati, et maior etiam acerbitas poenae respondet secundum mensuram libidinis. Cum autem dicitur magis et minus mortale, ad ipsam separationem a Deo, qui est vita, refertur et in quantum ei poena aeterna respondet. Sicut ergo in aeternitate poenae non est magis et minus, sic nec in separatione est magis et minus. — Vel potest dici quod mortale peccatum, in eo quod mortale, respicit mortem gehennae; in morte vero gehennae aliquid est quod dicitur secundum magis et minus, ut magis dicitur puniri iste quam ille, et aliquid quod non dicitur secundum magis et minus, quia utrumque aeternaliter. Dicetur ergo peccatum mortale quoad quid magis et minus, quoad aliud non dicetur secundum magis et minus. — Et per hoc possunt solvi obiecta.
On this page