Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 5

DE EFFECTU MORTALIS PECCATI SECUNDUM DIVERSUM STATUM PERSONAE.

Quinto quaeritur de effectu mortalis peccati secundum statum personae. Quaeritur ergo, si peccati mortalis effectus est separare a Deo sive subtractio gratiae, quocumque tempore insit.

a. Sit ergo ita quod aliquis peccator iteret idem genus peccati mortalis, illud peccatum mortale iteratum efficit aliquid; sed effectus est separatio a Deo vel gratiae subtractio; ergo separat a Deo vel subtrahit gratiam.

Contra. 1. Iam separatus fuit a Deo per praecedens mortale, separatus vero separari non potest; similiter ab eo, qui non habuit gratiam, non potuit subtrahi gratia; ergo peccatum secundo loco contingens non efficit id quod primum faciebat; ergo non omne peccatum mortale separat a Deo vel subtrahit gratiam. Quis ergo effectus est communis omnis peccati mortalis, in quantum est mortale?

[Solutio]: Ad quod respondendum est quod effectus omnis peccati mortalis est corrumpere bonum naturale in subiecto, et in illo effectu non differt peccatum, sive primo adveniat sive secundo sive tertio. Iterum, est alius effectus, qui dicitur separatio, et ille effectus dupliciter accipitur. Aliquando enim accipitur pro elongatione; cum enim dicitur Isai. 59, 2: "Peccata nostra diviserunt inter nos et Deum", divisio accipitur ibi communiter ad primam separationem a Deo et ad elongationem. Unde separatio non tantum dicitur coniunctorum, sed elongatio iam separatorum: separare enim est seorsum se parare. Qui vero in iustitia est, cum peccat mortaliter, seorsum a Deo se parat; cum iterum peccat mortaliter, separat se, id est seorsum se parat, hoc est elongat. Unde alicubi in Scriptura invenitur quod peccatum elongat hominem a Deo, secundum quod dicitur: "Longe a peccatoribus salus", et Ierem. 2, 5: "Elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem".

PrevBack to TopNext