IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 6
UTRUM DIUTURNITAS PECCATI INDUCAT MORTALE.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De igne purgatario, ubi enumerat peccata mortalia; dicit enim quod "iracundia, si longo tempore teneatur, et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur". Cum ergo iracundia vel ebrietas non universaliter sit mortale peccatum — nam si esset, non oporteret addere illam conditionem ut diceretur de longitudine temporis aut assiduitate — ergo diuturnitas peccati inducit mortale vel efficit.
Contra. a. Albedo magis vel minus durans non diversificat speciem, similiter est in aliis accidentibus; ergo diuturnitas peccatum non inducit vel efficit mortale.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod diuturnitas vel assiduitas ratione sui non inducit mortale peccatum, sed ratione eius quod ratio, cum habet sufficienter tempus deliberationis, tenetur reprimere motus veniales, ne procedat ad regnum peccati sive dominium. Et ideo dicit Augustinus: "Quicumque aliquod de istis peccatis in se dominari cognoverit, nisi digne emendaveritet, si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam non egerit et a peccatis ipsis non abstinuerit, illotransitorio igne, de quo Apostolusait, purgari non poterit, sed aeterna illum flamma sine remedio cruciabit". Cum ergo dicitur iracundia, si longo tempore etc., non pro diuturnitate computatur mortale peccatum, sed per manifestum datur intelligi occultum, scilicet ipse contemptus rationis, qui est in ira inveterata. Et eodem modo intelligendum est in consimilibus; et ideo dicit Apostolus ad Ephes. 4, 26: "Sol non occidatsuper iracundiam vestram".
On this page