Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 7

DE POENA MORTALIS PECCATI.

Septimo quaeritur de poena mortalis peccati.

1. Cum enim actio mortalis peccati sit temporalis, quantitas autem poenae debeat respondere quantitati culpae, non debetur poena aeterna pro actione temporali; ergo pro actione peccati mortalis non consequitur iuste poena aeterna.

2. Si forte dicatur quod non pro actione temporali, in quantum est temporalis, debetur poena aeterna, sed ratione maculae, quae permanet sine fine, intelligatur ergo per impossibile quod aliquis perpetraret aliquem actum mortalem et non cointelligatur macula in anima, numquid pro illo actu puniendus est temporaliter? Secundum hoc idem genus poenae deberetur actioni peccati mortalis et actioni peccati venialis. Quod si non est possibile ut existente actione mortali non consequatur macula, numquid meritum poenae debetur maculae aut ipsi actioni mortali? Quod si debetur ipsi actioni eo quod secundum actionem est meritum vel demeritum, secundum hoc redit quaestio supra dicta: quo modo pro actione temporali punitur aliquis aeternaliter?

3. Si vero diceretur quod quia ipse homo peccavit in suo aeterno, ideo Deus punit eum in suo aeterno: hoc qualiter intelligendum est, cum possit contingere quod semel peccaverit homo mortaliter et tamen aeternaliter puniatur? — Si diceret aliquis quod ille qui in peccato moritur, in infinitum peccasset, si in infinitum vixisset: sed hoc qualiter verum est? Potest enim contingere quod aliquis semel peccet mortaliter nec de cetero habeat voluntatem peccandi in illo genere peccati, et tamen decedit in illo peccato; non ergo in infinitum peccasset, si in infinitum vixisset, illo genere peccati. Videtur ergo quod non debeatur poena aeterna peccato temporali.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod circumstantia temporis non facit ut peccatum aeternaliter puniatur, sed circumstantia illius, in quem peccatur, qui, cum sit aeternus, implentibus mandata promittit bona aeterna, transgressoribus vero comminatur poenas aeternas, ut qui in suo aeterno aeternum iudicem offenderint, in eius aeterno aeternaliter crucientur.

2. Ad id vero quod obicitur consequenter utrum possit esse actio mortalis sine macula, dicendum est quod non, utrique tamen debetur poena aeterna. Et licet ipsa actio transeat, tamen voluntas habitualis permanendi in peccato manet, et ideo dicit B. Gregorius: "Qui aeternaliter peccato perfrui volunt, aeternam poenam inveniunt, et quorum voluntas non habuit finem peccandi, nonhabebit finem torquendi".

3. Et si dicatur de aliquo, qui peccavit peccato fornicationis et non vult ulterius illo peccato peccare, quod non peccat in suo aeterno: dicendum est quod in hoc peccat in suo aeternos quod non vult poenitere de illo, et ita ratione fornicationis cum impoenitentia debetur ei poena aeterna.

PrevBack to TopNext