Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, Praeambulum

Dicto de peccato in generali, sequitur de speciebus eius. Est autem una divisio specierum: aliud delictum, aliud commissum. Delictum enim est in non faciendo quod tenetur facere, commissum vero est in faciendo quod tenetur non facere. Quae differentia notatur super illud Psalmi: "Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi" ; Glossa: "[Delictum], quod dimisi facienda, "iniustitiam", quod non faciendafeci". Unde iniustitia accipitur ibi pro commisso. Potest ergo quaeri de delicto et deinde de commisso. De delicto autem primo dicendum est in genere, deinde in specie. Quaeritur ergo primo quare dicatur delictum; secundo, utrum delictum opponatur commisso; tertio, utrum maius peccatum sit delictum quam commissum; quarto, utrum delictum sit simul cum commisso; [quinto, si omne delictum et commissum reducatur ad unum commune].

PrevBack to TopNext