Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 1

QUARE DICATUR DELICTUM.

Ad primum sic: 1. Delictum dicitur quasi derelictum: sic enim exponit Augustinus ; sed derelictio non videtur distinguere inter peccata mortalia: in unoquoque enim peccato mortali est Dei derelictio; ergo non convenienter ponetur una species mortalis peccati. 2. Item, Augustinus, in libro De natura boni: "Peccatum non est appetitio rerum malarum, sed desertio rerum meliorum". Desertio autem quid est nisi derelictio? Ergo omne peccatum mortale, de quo loquitur ibi, est delictum.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod delictum eo dicitur derelictum, quia derelinquitur illud quod faciendum est, non quia derelinquitur Deus. Sic enim large acciperetur delictum et non proprie, secundum quod dividitur contra commissum; hoc autem modo accipitur in illa ratione peccati: "Peccatum nonest appetitio" etc. Et dicitur quod "peccatum non est appetitio rerum malarum", quia res accipitur ibi pro natura, nulla autem natura mala est; sed desertio dicitur "rerum meliorum", quia homo peccando mortaliter deserit Deum, deserit etiam bona spiritualia adhaerendo transitoriis. Nec est hoc contrarium, quod alibi dicitur quod peccatum est appetitio rei mutabilis vel quod peccatum est appetitus rei malae: res enim accipitur pro delectabili illicito.

PrevBack to TopNext