IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 2
UTRUM DELICTUM OPPONATUR COMMISSO.
Et videtur quod non, 1. per hoc quod dicitur ibi: "Delicta quis intelligit" ? "Delictum enim continet in se occulta propria et aliena". Sed omnia peccata possunt dici talia; ergo omne peccatum est delictum, et ita non opponuntur delictum et commissum.
Contra. a. Levit. 16, 21: "Confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, universa delicta atque peccata". Ergo delictum dividitur contra peccatum.
b. Similiter, Iob 13, 23: "Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atquedelicta ostende mihi". Similiter dicitur in Levit. 7, 37 et 16, 21 quod offeratur sacrificium pro peccato sicut pro delicto. Ergo delictum dividitur contra peccatum, et peccatum accipitur ibi pro commisso.
c. Item, duae sunt partes iustitiae, declinare a malo et facere bonum, quibus duabus opponuntur delictum et commissum; ergo delictum et commissum inter se opponuntur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod delictum, prout opponitur illi parti iustitiae quae est tacere bonum, dividitur contra commissum, quod opponitur illi parti quae est declinare a malo. Delictum autem, prout dicitur a delinquendo, commune est ad peccatum, et sic aliquando accipitur.
II. Sed adhuc quaeritur utrum delictum et commissum sufficienter dividant peccatum mortale et per immediata.
Sed videtur contrarium 1. per hoc quod dicitur in Levit. 5, ubi dicitur quod "delictum est quod contra solum praesumitur Deum, ut in sanctis vel iuramentis" ; delictum autem, hoc modo acceptum, cum commisso non sufficienter dividit peccatum mortale.
2. Praeterea, dicitur ibidem: "Ubicumque cognitio peccati sive praeteratursive subinferatur, delictum vocatur". Ergo delictum non continet peccatum ignorantiae nec commissum continet peccatum ignorantiae; ergo tres sunt differentiae peccati mortalis: delictum, peccatum ignorantiae et commissum.
[solutio]: Ad quod dicendum quod illa duo sufficienter dividunt peccatum actuale mortale. Unde Augustinus, in libro De perfectione iustitiae: "Duobus enimmodis, ni fallor, constat omne peccatum: siaut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur". Et haec duo sunt delictum et commissum.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum in contrarium dicendum est quod delictum aliquando coarctatur ad illa quibus proprie delinquitur in Deum, et secundum hoc currit illa divisio: aliud peccatum in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum. Hoc autem modo non accipitur delictum, secundum quod dividitur contra commissum, sed dicitur delictum, cum non fit quod faciendum est.
2. Similiter respondendum est ad secundum Delictum enim aliquando coarctatur ad illud peccatum quod scienter iit vel quod scitur cum factum est, et hoc modo non dividit contra commissum, licet dividat contra peccatum per ignorantiam sive quod ignoranter fit. Alio vero modo delictum accipitur communiter, quando non fit ad quod tenetur, et fieri dicatur large ad scire, et secundum hunc modum delictum continet in se peccatum ignorantiae. Peccatum enim ignorantiae est, cum non scit quod tenetur scire, et hoc modo delictum immediate se habet contra commissum: continet enim in se peccatum ignorantiae, omissionis et negligentiae. Alio vero modo accipitur super illud Psalmi: "Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris". Delicta enim dicuntur, quando via aequitatis scienter derelinquitur; ignorantiae vero peccata, quae ignoranter fecit vel antequam crederet.
On this page