IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 2
UTRUM IGNORANTIA SIT POENA PECCATI.
Quod autem sit poena peccati, patet, a. per hoc quod dicit Hugo de S. Victore: "Vitium corruptionis humanae duplici corruptione naturam inficit: ignorantia mentem et concupiscentia carnem. Haec duo mala in primo parente poena fuerunt praecedentis culpae". Ergo ignorantia est poena.
b. Item, ad Rom. 2, 2, super illud: "Scimus quoniam iudicium" etc.: "Ignorantia in eis qui intelligere non potuerunt, est poena peccati".
c. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Errores in, huiusmodi falsitatibus, quibus fallimur, salva fide et via non relictaquae ducit ad illum, etiam si peccata non sunt, tamen in malis huius vitae deputandi sunt". Ergo, cum error sit ignorantia vel cum ignorantia, erit ignorantia poena.
Sed quod ignorantia nec sit culpa nec poena, sed causa utriusque, videtur, 1. per hoc quod Eva peccavit ex ignorantia, quia seducta fuit, sicut dicitur I Tim. 2, 14; sed illa ignorantia non fuit poena: non enim praecesserat culpa; nec fuit culpa, quia idem non est causa sui; ergo ignorantia nec est culpa nec poena.
2. Item, Hugo: "Nasci sine cognitione natura est, non culpa. Sed in eo vitio nasciquo postea a cognitione veritatis sit impedimentum, culpa est", id est causa culpae. Ergo ignorantia, sive dicatur deiectus cognitionis sive quo fit impedimentum cognitionis, causa est culpae; causa autem culpae praecedit culpam et poenam; ergo huiusmodi ignorantia neca est culpa nec poena.
3. Quod etiam patet in angelis. Angeli enim quidam boni ignoraverunt mysterium passionis ; in illis autem nec erat culpa nec poena; ergo aliqua ignorantia non est poena.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia multipliciter sumitur. Aliquando enim sumitur pro nescientia, et hoc modo potest esse quod nec sit culpa nec poena nec etiam causa culpae vel concomitans, sicut fuit in angelis et adhuc est respectu alicuius cognoscibilis, sicut respectu diei iudicii, Matth. 24, 36: "De die illa nemo scit neque angeli Dei". Aliquando vero illa nescientia est occasio culpae, et hoc modo fuit nescientia in Eva. Aliquando vero est concomitans culpam, sicut cum dicitur: "Omnis malus ignorat". Aliquando vero est poena inflicta pro culpa originali vel actuali.
[Ad obiecta]: a-c, 1-3. Et secundum hoc possunt solvi ea quae obiecta sunt. Nam primae rationes attenduntur quantum ad ignorantiam secundum quod est poena; sequentes vero quantum ad ignorantiam quae est concomitans culpam vel occasio culpae; ultima vero attenditur quantum ad nescientiam, quae nec est concomitans culpam nec occasio culpae.