IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 3
QUAE SIT DIFFERENTIA IGNORANTIAE ET ERRORIS.
Et ad hoc sic: 1. Error est peccatum: opponitur enim fidei; ignorantia vero secundum suam rationem non est peccatum; ergo error non est ignorantia. — Quod autem error sit peccatum, patet per hoc quod dicit Augustinus: "Quis nisi errans malum neget approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis aut habere incerta pro certis aut certa pro incertis?" Sed hoc approbare est errare; hoc autem potest esse in iis quae sunt circa fidem; cum autem sic est, approbatio peccatum est; ergo error est peccatum. Restat ergo ex praedictis quod error non est ignorantia.
Contra. a. Augustinus, in Enchiridion: "Error cavendus est, non solum in maioribus, verum etiam in minoribus, nec nisi rerum ignorantia potest errari. Non tamen consequens est ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquisg aestimat se scire quod nescit: pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium". Ergo error est ignorantia, sed non e converso.
b. Item, omnis error malum culpae est vel poenae; sed ignorantia aliquando est neutrum illorum, immo bonum, ut videtur, secundum quod dicit Augustinus: "Sunt quaedam quae nescire quam scire est melius". Ergo ignorantia est universalior quam error.
6. Item, ignorantia est in adultis et parvulis, error vero in adultis tantum; ergo ignorantia est communior errore.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia est communior quam error. Ubi autem insimul concurrunt, in hoc distinguuntur quod error dicitur esse in assensu vel dissensu, ignorantia vero in defectu cognitionis debitae. Unde error opponitur contrarie ipsi scientiae vel fidei, si sit circa credibilia, ignorantia vero privative.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest solvi quod obiectum est. Cum enim dicitur quod errare est approbare etc., approbatio sonat in consensum, ignorantia vero et nescientia est in eo qui aptus natus est scire vel qui habet possibilitatem ex natura ad sciendum. Si ergo inveniatur alicubi quod error est ignorantia, non dicitur hoc per essentiam, sed per concomitantiam sive per causam.