Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 4

UTRUM IGNORANTIA CONCOMITETUR QUODCUMQUE PECCATUM.

Quarto quaeritur si ignorantia concomitetur quodcumque peccatum.

Quod non, videtur. a. Aliquis enim scienter peccat; ergo non est ibi ignorantia illa qua ignorat esse peccatum nec est ignorantia in conditionibus personae aut actus: potest enim contingere quod habeat scientiam harum vel illarum; ergo ignorantia non concomitatur quodcumque peccatum.

Contra. 1. Dicit Philosophus quod "omnis malus ignorat", et loquitur de ignorantia concomitante peccatum; ergo est ignorantia concomitans omne peccatum.

2. Item, voluntas et ratio ita coniuncta sunt, ut, cum voluntas deficit volendo, tunc ratio deficit in eligendo ; sed defectus in electione est ignorantia, defectus autem in voluntate est peccatum; ergo ignorantia concomitatur peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod ignorantia uno modo concomitatur peccatum et alio modo non. Secundum enim quod ignorantia est in speculativo intellectu, non est necesse ignorantiam esse semper cum peccato, sicut in theologis, qui cognitionem habent faciendorum et nihilominus peccant. Est autem alia ignorantia, quae est in intellectu practico, secundum quam aliquis, cum peccat, non habet experientiam boni vel non habet electionem boni, quae praecedit experientiam, et hoc modo "omnis malus ignorat". Et sic intelligitur illud Philosophi.

2. Ex hoc etiam patet illud quod postea obiectum est. Unde secundum hunc modum ignorantia concomitatur peccatum, secundum alium modum est quoddam peccatum ex ignorantia et non omne.

PrevBack to TopNext