IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 5
UTRUM IGNORANTIA SIT PECCATUM ORIGINALE VEL ACTUALE VEL MEDIUM.
Quinto quaeritur, cum dicitur esse peccatum ignorantia vel cum peccato, utrum sit originale vel actuale vel medium.
Et, ostenditur a. quod non est originale. Originale enim transit reatu et manet actu post Baptismum ; sed ignorantia in peccante post Baptismum remanet etg reatu et actu; ergo non est originale peccatum, supposito quod originale non redeat, ignorantia autem potest redire. — Item, ignorantia est peccatum in iis qui intelligere noluerunt ; sed originale est peccatum, sive velit sive nolit; ergo ignorantia non est originale peccatum.
b. Nec est actuale peccatum. Actuale enim peccatum transit actu et remanet reatu, ignorantia vero aliquando manet actu et transit reatu — sicut est in sacerdote, qui tenebatur scire pertinentia ad officium suum, et non scivit, cum debuit, et poenituit super hoc, et adhuc nescit: ignorantia in illo transit reatu et remanet actu — ergo non est peccatum actuale.
[Contra]. 1. Quod autem sit actuale, patet per hoc quod delictum est actuale peccatum; ignorantia vero sub delicto continetur; ergo ignorantia est actuale peccatum.
2. Quod autem sit originale peccatum, videtur ex verbis Hugonis de S. Victore, qui dicit quod ignorantia et concupiscentia sunt in nobis culpa simul et poena originalis; ergo ignorantia est originalis culpa.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia uno modo dicitur peccatum actuale in eo qui non curat scire quod tenetur scire: et sic continetur sub actuali peccato prout est a voluntate non curandi etc. Alio vero modo dicitur ignorantia originalis culpa, secundum Hugonem, prout originale peccatum reddit liberum arbitrium culpabile quoad ignorantiam ex parte rationis et quoad concupiscentiam ex parte voluntatis: et haec est intentio Hugonis, secundum quod trahimus ex primis parentibus originalem concupiscentiam et ignorantiam. Tertio vero modo dicitur ignorantia habere quamdam convenientiam cum originali et aliam cum actuali. Aliquando enim transit reatu et remanet actu, ut in sacerdote, de quo diximus, contrito; aliquando vero transit actu et remanet reatu, ut in illo qui voluit nescire et postea addidicit, sed non conteritur de voluntate priori culpabili: transit actu, quia non remanet iam ignorans, et manet reatu, quia adhuc remanet culpa; et hoc modo habet mediam rationem, licet sub actuali peccato simpliciter contineatur secundum quod est peccatum.