Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 6

UTRUM PECCATUM IGNORANTIAE SIT GRAVISSIMUM.

Sexto quaeritur I. utrum peccatum ignorantiae sit gravissimum peccatum.

Quod notatur a. ad Rom. ibi: "Ignoras quoniam benignitas Dei" etc. Et dicit Ambrosius: "Peccas, homo, dum impunitatem tibi promittis; gravius, cum Dei bonitatem contemnis; gravissime, cum ignoras". Et sunt gradus peccatorum; ergo gravissimum est peccatum ignorantiae.

Contra. 1. Augustinus, in libro De Baptismo contra Donatistas: "Verissimum est longe gravius esse peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccavit". Ergo peccatum ignorantiae minus est. Similiter Augustinus, in libro De civitate Dei, consimilem ponit sententiam. Ex quibus colligitur quod peccatum ignorantiae non est gravissimum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum ignorantiae dicitur multipliciter: vel cum peccat aliquis et nescit se peccare, et tunc dicitur peccare ex ignorantia; vel cum nescit et non curat se scire, vel peccat gravi peccato et postea non sentit quam graviter peccavit, immo redditur quasi insensibilis respectu culpae et poenae. Est ergo ignorantia disponens ad peccatum sequens et est ignorantia materia ipsius peccati sive circa quam est peccatum et est ignorantia consequens peccatum, aggravans ipsum. Hoc ultimo modo dicitur illa auctoritas Ambrosii: "Gravissime peccat, qui ignorat", id est periculosissime, quia, si sentiret peccatum aut poenam peccati, ad medelam confugeret, qua curaretur a peccato; et sic est de illo sicut de paralytico vel de illo qui non habet sensum morbi sui.

[Ad obiecta]: 1. Illud autem quod dicit Augustinus quod peccata scientium praeferuntur peccatis nescientium, intelligitur de ignorantia antecedente peccatum: sic enim diminuit.

Quod autem dicit Isidorus: "Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet, noluisse vero sciread superbiam et contumacem voluntatem", intelligitur de peccato ignorantiae secundum quod ignorantia est illud circa quod est peccatum, et hoc modo grave est peccatum. Unde dicit Isidorus, ibidem: "Voluntatem proprii domini nescire velle, quid aliudest quam velle superbiendo dominum contemnere?"

II. Adhuc etiam quaeritur de peccato Evae, cum esset ex ignorantia, sicut dicit Isidorus, qualiter tam grave fuit peccatum et gravissime punitum.

Videtur enim quod hoc peccatum maius esset aliis peccatis, et tamen est peccatum ex ignorantia. 1. Nullum enim aliud peccatum actuale ita graviter punitum est. Cum ergo mensura poenae sit secundum mensuram culpae, nullum peccatum videtur esse ita grave.

[Solutio]: 1. Ad quod potest responderi quod dupliciter dicitur aliquod peccatum esse ex ignorantia: vel quando aliquis ignorat utrum fuerit praeceptum vel prohibitum, et delinquit vel committit, et hoc modo non fuit peccatum Evae ex ignorantia: novit enim esse praeceptum a Domino. Est iterum ignorantia, qua nescivit [non] esse verum quod ei suadebatur a diabolo et tamen assensit ; et ista nescientia non diminuit culpam, nec tamen propter illam principaliter aggravatur, sed propter hoc quod, appetendo esse sicut Deus, totum genus humanum obligavit ad peccatum gustando de fructu vetito, unde omnes in illis primis parentibus peccavimus.

PrevBack to TopNext