IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 7
UTRUM IGNORANTIA EXCUSET A PECCATO.
Et videtur quod excuset, 1. per hoc quod dicitur ab Augustino, in Quaestion. Novi Testamenti: "Qui ignorat non suovitio — non enim fuit, a quo disceret nec rumore comperitopinionem doctrinae — immunis est a condemnatione". Ergo ignorantia excusat.
2. Item, Act. 3, 17: "Scio quod per ignorantiam fecistis; convertimini ergo, ut deleantur peccata vestra". Ergo per ignorantiam minuebatur peccatum.
3. Item, Augustinus, in Quaestion. Veteris Testamenti: "Quo modo reus constituitur qui nescit quod fecerit?" Ergo ignorantia excusat.
4. Item, Apostolus, I Tim. 1, 13: "Misericordiam consecutus sum, quia ignoransfeci". Ergo ignorantia excusat, etsi non a toto, tamen a tanto.
Contra. a. Augustinus super illud Luc. 12, 48: "Qui non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis", Glossa: "Ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum quii nesciunt, neminem sic excusat ut sempiterno igne non ardeat". Ergo ignorantia huiusmodi non excusat.
b. Item, Augustinus, in Quaestion. Novi Testamenti: "Non omnis ignorans immunis a poena est; hic enim qui potuit discereet non dedit operam, reum se fecit: negligentior enim luxuria aut malevolentia inexcusabilis est a crimine". - Item, Isidorus: "Sunt qui scienter peccant et qui per ignorantiam excusationem quaerunt, ut minus culpabiles habeantur, qui tamen se ipsos non muniunt, sed magis decipiunt". Ergo huiusmodi ignorantia non excusat.
c. Item, super illud Psalmi: "Noluitintelligere" etc., Glossas: "Voluntati malae semper poena debetur". Ergo ista ignorantia, addita alteri culpae, non diminuit aut excusat, sed magis auget.
d. Item, caecitas inducit peccatum, sicut patet in Lamech, qui, caecus effectus, sagitta occidit Cain ; sed sicut caecitas est in corpore, ita ignorantia in anima; ergo ignorantia facit aliquid esse peccatum, quod non esset, si non ignoraret; igitur ignorantia non excusat peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia quaedam excusat et quaedam non excusat. Est enim ignorantia invincibilis ex casu, in quam non incidit homo ex sua culpa, vel ex debilitate naturae, et haec excusat. Est iterum ignorantia iuris divini vel canonici, et haec excusat simplices quoad quaedam quae non sunt necessaria ad salutem essentialiter. E contrario vero est ignorantia quae non excusat quoad Deum, utpote ignorantia supina sive affectata et ignorantia eorum ad quae tenetur homo et ignorantia negligentiae.
[Ad obiecta]: Per hoc potest responderi ad obiecta. 1. Cum enim dicitur quod ignorantia excusat vel simpliciter vel in parte, intelligitur de ignorantia invincibili vel de ignorantia simplici — non dico eorum quae sunt ad salutem — et de ignorantia facti. Illa ergo auctoritas Augustini, in libro De Quaestion. Novi Testamenti, intelligitur de ignorantia invincibili secundum statum personae et loci.
2. Illa vero auctoritas in libro Actuum: "Scio quod per ignorantiam fecistis", non intelligitur de ignorantia quae excusat a toto, sed quae excusat a tanto. Dicitur enim in Evangelio Ioan. 15, 22: "Nunc autem non habent excusationem de peccato". Sed in quibusdam etiam eorum poterat esse ignorantia negligentiae, et illa nec excusabat a tanto nec a toto. Unde de talibus dicit Augustinus: "Cum praedicaretur veritas, ut eamaddiscerent operam non dederunt, sed per ignorantiam Auctorem eius occiderunt".
3. Tertia vero auctoritas Augustini, in Quaestion. Veteris Testamenti, intelligitur de ignorantia invincibili ex casu. Unde dicit: "Aliquos scimus subito dementes factos, ferro, fuste, lapidibus, morsibus multos nocuisse, captos autemindustria et iudicibus oblatos minime reos factos, eo quod non voluntate, sed impellente vi, nescio qua, haec gesserintnescientes".
4. Quarta vero auctoritas intelligitur de ignorantia quae non excusat a toto, sed a tanto, quae fuit in Apostolo. Arbitrabatur enim "se obsequium praestare Deo, legis aemulator existens", et ideo peccatum eius veniabile fuit, cum ad misericordiam confugit, licet esset in genere mortalis.
b-c. Ad auctoritates vero quae sunt ex alia parte, dicendum est quod illa auctoritas Augustini, in Quaestion. Novi Testamenti, intelligitur de ignorantia negligentiae, quae quoad hoc non excusat, sed multo magis cum fuerit ex malevolentia. Illa vero, quam ponit Isidorus, intelligitur de ignorantia affectata. Similiter illa, quae ponitur super illud Psalmi: "Noluit intelligere, ut bene ageret".