Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 1

UTRUM NEGLIGENTIA SIT PECCATUM.

Ad primum sic: 1. Diligentia et negligentia sunt opposita, quoniam aliquis dicitur diligens in bono opere, quando est ei curae quando et quo modo et ubi faciat opus suum; per oppositum huius dicitur negligentia; sed diligentia non est virtus, immo dispositio concomitans virtutem, circuiens omnes virtutes; ergo similiter negligentia non erit peccatum, immo erit dispositio, quae est comes; negligentia ergo non est peccatum, sed circumstantia peccati sive dispositio concomitans peccatum.

2. Item, Philosophus dicit quod προᾶιρεσις idem est quod eligentia; sed eligentia recta opponitur negligentiae, quoniam negligere est non eligere: unde est privatio ipsius eligentiae ; sed, secundum Philosophum, eligentia non est virtus, sed principium virtutis consuetudinalis sive moralis ; ergo per oppositum ipsa negligentia, quae est eius privatio, non est peccatum, sed comes peccati, sicut nec eligentia virtus, sed comes virtutis.

Ad oppositum. a. Ierem. 48, 10, dicitur: "Maledictus homo, qui facit opus Dei negligenter". Sed maledictio non datur nisi ratione peccati, secundum interpretationem Scripturae; et constat quod non datur haec maledictio ratione operis Dei, quoniam facere opus Dei non est peccatum; ergo datur haec maledictio ratione eius quod est facere negligenter ; ergo negligentia est peccatum.

b. Item, Hieronymus: "Qui claudam et quasi sorde maculatam offert hostiam, reus est sacrilegii; quanto magis qui partem sui corporis et illibatae animae puritatem amplexibus Regis parat, si negligens fuerit, punietur". Non autem punitur nisi peccatum; ergo, si punitur quia negligens fuerit, patet quod negligentia erit peccatum.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod diligentia aliquando nominat dispositionem concomitantem virtutes generaliter, aliquando autem nominat virtutem, ut cum dicitur: "Mulier diligens corona est viro", Prov. 12, 4. Nam diligentia quamdam dicit et importat sollicitudinem; sed potest dicere sollicitudinem ex parte ipsius rationis vel intellectus vel ex parte voluntatis, sicut cum dicimus homo diligit esse sollicitus circa bonum. Secundum quod dicit sollicitudinem ex parte voluntatis ad bonum, sic diligentia est virtus, et hoc modo negligentia, ei opposita, est ex parte voluntatis similiter prout diligit anima non esse sollicita ad bonum, et haec negligentia est peccatum. Si autem dicat diligentia sollicitudinem ex parte rationis vel intellectus, hoc modo non est virtus, sed comes virtutis; unde hoc modo disparatur sive separatur a virtute, sicut scientia disparatur a virtute: et hoc modo similiter negligentia, ei opposita, non est peccatum, immo comes vel dispositio peccati. Unde, sicut dicimus quod ignorantia, prout est in ratione, non est peccatum, immo poena peccati, prout autem est in voluntate, sic est peccatum, scilicet prout dicimus de aliquo quod ipse vult ignorare, quia hoc modo ipsa est peccatum — unde ad Rom. 2, 4, super illud: "Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam teadducit?" dicit Glossa: "Gravissime peccas, quia ignoras te contemnere" - sic dicendum est de negligentia quod negligentia, prout est in ratione vel intellectu, non est peccatum, immo magis comes sive dispositio quaedam vel poena ex peccato; sed secundum quod est in voluntate, peccatum est, hoc est secundum quod est detectus illius sollicitudinis vel attentionis in voluntate, quam nominat diligentia virtus; secundum quod est defectus sollicitudinis illius in ratione, non.

2. Ad secundam rationem, qua obicitur de eligentia, similiter dicendum est quod eligentia, prout est rationis, sicut non est virtus, sed comes virtutis, sic negligentia, opposita eligentiae, comes est peccati. — Vel potest dici eligentia ipsa voluntas eligendi bonum et repellendi malum, et haec est in voluntate, et haec est virtus: et per oppositum negligentia, ipsi opposita, dicitur esse peccatum, et haec negligentia dicitur voluntas eligendi malum et repellendi bonum: haec enim est peccatum, et hoc est negligentia. Unde patet quod negligentia, secundum quod est opposita eligentiae virtuti, dicitur esse peccatum.

PrevBack to TopNext