Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 2

UTRUM NEGLIGENTIA SIT SEMPER VENIALE VEL SEMPER MORTALE5.

Secundo quaeritur utrum negligentia sit semper veniale vel semper mortale vel aliquando veniale, aliquando mortale vel neutrum.

Et ostenditur quod negligentia sit semper mortale peccatum. 1. Dicitur Ierem. 48, 10: "Maledictus homo, qui facit opus Dei negligenter". Sed maledictio in Scriptura non attribuitur nisi mortali ; ergo negligentia est mortale peccatum.

2. Item, ex auctoritate praecedenti super illud Malach. 1, 14: "Maledictus homo, qui habet in grege" etc., dicit Hieronymus: "Qui claudam et quasi maculatam sorde" etc. Ex qua auctoritate habetur quod negligentia punitur; sed puniri, ubi b simpliciter sumitur, dicitur pro peccato mortali; ergo negligentia est peccatum mortale.

3. Item, hoc videtur ex eadem auctoritate, quia comparat Hieronymus, in illa auctoritate, ipsam negligentiam sacrilegio, et ita, si sacrilegium est peccatum mortale, et negligentia.

4. Item, eadem d ratio, Prov. 12, 4: "Mulier diligens corona est viro", hoc est dictu quod ei debetur corona propter diligentiam; sed diligentia et negligentia opponuntur; ergo, si coronam meretur diligentia, relinquitur per oppositum quod negligentia ipsa demeretur, cum sit contrarium eius; sed omne tale est mortale peccatum; ergo negligentia est mortale peccatum.

5. Item, Prov. 19, 16 habetur: "Qui negligit viamsuam, mortificabitur", et loquitur de mortificatione quae est in gehenna; sed haec non debetur nisi peccato mortali; et haec debetur propter negligentiam; ergo negligentia est peccatum mortale.

Ad oppositum, ostenditur quod sit veniale, et non mortale semper, a. quoniam est quaedam negligentia in sermonibus; sed haec non est peccatum mortale, sed veniale; ergo negligentia quaedam est peccatum veniale; non ergo semper mortale. — Quod autem illa negligentia sit peccatum veniale, patet per Augustinum, in libro De natura et gratia, accipientem illud verbum Iac. 3, 8: "Linguam hominum nullus domare potest", et dicit: "Non hoc ideo dixit apostolus Iacobusut huiusmodi in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium, ut quod nos nostris viribus non valemus, adiutorio Dei suppleamus". Ex hac auctoritate patet quod negligentia, quae est in sermone quotidiano servando, sit supra vires nostras ad hoc ut ipsam vitemus; sed nullum peccatum mortale est supra vires nostras quin ipsum vitare possimus, immo anima habet posse contra mortalia, ut ipsa caveat, licet non contra venialia, hoc est quin surgat aliquod veniale; ergo negligentia, quae est in sermone quotidiano custodiendo, non est peccatum mortale, immo veniale, cum ipsam non possimus vitare, sicut nec lapsum linguae in sermonibus.

b. Item, Eccli. 7, 34: "De negligentia purga te cum paucis", et dicit Glossa: "Quamvis oblatio parva sit, inmente humili et pura dilectione facta, multorum delictorum purgat negligentias, quia "caritas operit multitudinem peecatorum"". Si ergo pauca oblatione purgatur negligentia, ergo ipsa non est peccatum mortale, sed solum veniale.

c. Item, statuta fuerunt in Lege sacrificia pro peccatis mortalibus in genere, et haec erant: quasi confessio in opere, sicut patet Levit. 4, 5 et 6; sed nullum fuit statutum sacrificium pro negligentia; relinquitur ergo quod ipsa non reputatur inter peccata mortalia.

Sed videtur quod aliquando sit mortale, aliquando veniale, 1. quoniam, sicut dictum est, omissio aliquando est actus debiti, qui est in praecepto, aliquando est actus expedientis, qui non est in praecepto; et primo modo est peccatum mortale, secundo modo veniale. Sed sicut circa actum contingit esse hanc duplicem differentiam, scilicet debitum et expediens, ita et circa circumstantiam, ut sit aliqua circumstantia debita, aliqua expediens; et ita, cum sit negligentia ipsius circumstantiae, potest esse negligentia ipsius circumstantiae debitae vel expedientis; et si est circumstantiae debitae, erit mortale peccatum; si expedientis, veniale, sicut est in emissione respectu actus. Ergo negligentia aliquando est peccatum mortale et aliquando veniale.

Ad oppositum, videtur quod non semper sit mortale peccatum nec veniale, sed solum indifferens aliquando, a. quoniam aliquis potest se circa actum indifferentem negligenter habere; et sicut actus ille indifferens est, ita et circumstantia eius erit indifferens, cum circumstantia sequatur actum, sicut patet in hoc actu manducare ; ergo negligentia circa huiusmodi circumstantiam est indifferens, et non veniale vel mortale, et ita aliquando se habet per indifferentiam ad veniale et mortale.

[Solutio]: Dicendum est quod negligentia aliquando est mortale peccatum, aliquando veniale. Mortalis est negligentia, quando scilicet est circa circumstantiam debitam, quae est in praecepto, sicut est quod aliquis tenetur dare eleemosynam indigenti et quando necesse est: dare eleemosynam est quidam actus, circumstantiae autem determinantur per hoc quod est indigenti et per hoc quod est in tempore necessitatis sive quando est necesse. Hae circumstantiae debitae sunt et in praecepto; negligentia ergo circa ipsas debet dici mortalis. Similiter dicit Apostolus, I Cor. ultimo, 14: "Omnia vestra in caritate fiant" ; haec est circumstantia praeceptorum affirmativorum; haec circumstantia est in praecepto; negligentia ergo circa huiusmodi circumstantiam diceretur esse peccatum mortale. — Item, aliquando est negligentia venialis, sicut quando est circa talem actum ubi de natura actus non sequitur peccatum mortale, sicut quando est circa loqui, qui actus ponitur in lubrico linguae. Unde, quia difficile est cavere ab huiusmodi lubrico linguae, secundum quod habetur Eccli. 14, 1: "Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo", cum hoc dicatur propter difficultatem cavendi, ideo dicimus quod est veniale peccatum circa ipsum actum locutionis, prout est in lubrico linguae. Nam ex hoc quod difficile est ad cavendum huiusmodi linguae lubricum, habet rationem venialis peccati, quod difficile est cavere. Verumtamen respiciendo ad ipsam materiam, non ad genus actus, contingit bene quod negligentia circa locutionem sit peccatum mortale: sicut si aliqui indigerent verbo praedicationis et aliquis negligeret eis tempore et loco, cum esset necesse, ostendere et aperire verbum veritatis, propter huiusmodi defectum et negligentiam ostensionis veritatis diceretur ipse peccare mortaliter. Unde huiusmodi negligentia esset peccatum mortale et hoc ratione materiae, non ratione ipsius generis actus sive locutionis, quando talis negligeret quantum ad circumstantiam debitam ipsius actus, cum esset tempus et locus necessitatis idoneus et ipsi auditores indigentes desiderarent audire. Unde, quia omitteret in circumstantia debita, esset mortalis eius negligentia; ratione autem ipsius sermonis quotidiani, qui de facili non potest vitari, dicitur veniale.

[Ad obiecta]: Ad rationes patet responsio ex dictis.

Ad ultimam rationem dicendum quod bene potest esse negligentia circa circumstantiam inditferentem, et tunc non erit veniale neque mortale. Sed tunc dicitur esse mortale, quando est circa circumstantiam actus debitam ut fiat; veniale autem est, quando est circa circumstantiam expedientem, et hoc modo de ipsa loquimur, non prout est indifferens.

PrevBack to TopNext