Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 3

DE DIFFERENTIA NEGLIGENTIAE AD ALIA PECCATA.

Tertia quaestio est de differentia negligentiae ad alia peccata, cum quibus videtur habere convenientiam, sicut ad desidiam et torporem vel pigritiam vel ignaviam et ad omissionem.

I. Quaeritur ergo quo modo differunt.

Respondeo: Dicendum quod negligentia habet oppositionem ad diligentiam; unde sicut diligentia dicitur esse in voluntate eligendi recte, prout est virtus, ita per oppositum negligentia, ei opposita, dicetur esse et sistere in voluntate et sic negligentia respicit ipsam voluntatem intra, ut dicatur negligentia noluntas eligendi sive voluntas non eligendi recte. Ipsa autem desidia et pigritia respicit opus extra: unde sunt respectu operis exterioris a voluntate egredientis, sed differenter, quoniam ipsa pigritia est respectu boni operis fiendi, desidia autem respectu operis boni continuandi. Unde, quando non vult homo facere bonum opus, dicitur piger, Prov. 20, 4: "Propter frigus piger arare noluit", et Prov. 19, 24: "Abscondit piger manum suam" etc. Sic ergo pigritia dicitur respectu boni operis fiendi, sed desidia dicitur respectu boni operis continuandi sive prosequendi, sicut quando aliquis videt difficultatem in bono opere continuando et prosequendo, desistit et cessat ab illo opere; unde dicitur talis desidiosus, quia dicitur desidia a desinendo. Negligentia autem est respectu eligendi illud quod debet esse extra; unde praecedit haec negligentia alia vitia, licet aliquando in Scriptura unum pro aliis accipiatur, tamen hae sunt propriae rationes istorum.

II. Sed quaeritur de differentia omissionis et negligentiae.

Quoniam videtur negligentia esse emissio, 1. quoniam dicit Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis: "Omne peccatum est si autilla fiant quae prohibentur aut illa non fiant quae iubentur". Sed primum est commissio, secundum omissio; ergo omne peccatum actuale est omissio vel commissio; sed negligentia est actuale peccatum; ergo est omissio vel commissio; sed non est commissio, quia cum quis negligit, non facit ea quae prohibentur; ergo est omissio. Sic ergo non differunt peccatum negligentiae et omissionis.

Ad oppositum. a. Bonum in genere et bonum ex circumstantia distinguuntur; sed negligentia est ex defectu boni ex circumstantia, omissio est ex defectu boni in genere; ergo omissio non est negligentia.

b. Item, omissio est cum non fit opus Dei quod deberet fieri, negligentia autem cum fit eius opus non sicut debet fieri; ergo negligentia non est omissio.

Solutio: Dicendum quod negligentia non est omissio, immo differunt et prout sunt peccata mortalia et prout sunt venialia. Prout autem sunt peccata mortalia sic differunt, quoniam emissio proprie dicitur respectu actus debiti, negligentia autem respectu circumstantiae debitae, utpote respectu temporis vel loci vel finis debiti. Item, quando utrumque est veniale, differunt, quoniam omissio dicitur respectu actus expedientis, negligentia autem respectu circumstantiae expedientis.

PrevBack to TopNext