IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 3
UTRUM COMMISSUM SIT TRANSGRESSIO LEGIS TANTUM.
1. Lex autem dividitur contra consuetudinem et naturam: lex enim est ius scriptum asciscens honestum et prohibens contrarium; non ergo videtur commissum fieri contra naturam vel consuetudinem.
Contrarium habetur a. ad Rom. 1, 26—27 ubi dicitur quod "tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum qui est contranaturam, similiter et masculi".
b. Similiter sunt consuetudines honestae et approbatae in Ecclesia, contra quas si fiat, peccatur a ministris Ecclesiae. Ergo non tantum fit commissum contra legem, immo contra naturam et consuetudinem.
[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod illud quod fit contra naturam, fit contra legem naturae, prout habetur ad Rom. 2, 14—15: "Cum gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciant, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis". Quod ergo fit contra naturam, fit contra huiusmodi legem, quae, licet non sit extra scripta, est tamen scripta in corde. Committitur autem dupliciter contra legem exterius scriptam: quaedam enim prohibet lex quantum ad omne tempus et quaedam quantum ad tempus determinatum. Contra legem ergo peccatur, si fiat aliquid quod prohibetur secundum omne tempus; contra legem iterum committitur, si fiat aliquid pro tempore pro quo prohibetur.
b. Ad id vero quod obicitur de consuetudine, dicendum quod consuetudo est altera lex. Sicut enim lex est mos scriptus et dicitur constitutio, sic consuetudo est mos non scriptus et tenet vim legis, cum est consuetudo honesta, approbata et antiqua; committitur ergo, si fiat contra huiusmodi consuetudinem. Sed attendendum est quod quaedam consuetudo est circa honestum et quaedam circa utile. Si fiat contra consuetudinem circa honestum, peccatur; si vero fiat contra consuetudinem circa utile, est occasio peccati et impedimentum perfectionis.
On this page