Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 4

UTRUM COMMISSUM SIT DIVISIBILE IN SPECIES FORMALES QUEMADMODUM DELICTUM.

Quarto quaeritur utrum sit divisibile in species formales aut non sit divisibile quemadmodum delictum.

Quod non, videtur. a. Delictum enim dividitur per defectum scientiae et per defectum actus et per detectum circumstantiae debitae; commissio autem non sic: nulla enim commissio est in hoc quod scit quae non tenetur scire, sed tantum consistit circa factum; si ergo factum non dividitur nisi materialiter, ut factum tale aut tale, non erit divisio commissi nisi per species materiales.

Contra. 1. Commissum dividitur per superbiam, invidiam et huiusmodi, et hae dicuntur differentiae formales, cuiusmodi non habet delictum; ergo in amplius extenditur secundum divisionem peccatum commissionis quam peccatum delicti.

2. Item, sicut contingit non credere quae credenda sunt, et ita delinquere, ita credere quae non sunt credenda, et sic committere. Ex quo videtur quod consimilis divisionis sint ista duo genera peccatorum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliter attenditur divisio commissionis et delicti. Nam divisio delicti attenditur secundum defectus illorum in quibus prius et posterius ordinatur bonum: haec enim ordinantur secundum prius et posterius, scire, velle et operari in circumstantiis debitis. Commissio vero non sic dividitur, sed secundum differentias actionum in specie; secundum differentias etiam boni et mali, prout quidam actus sunt respectu boni, quidam respectu mali, et nihil prohibet has et illas esse formales, sed alio et alio modo.

2. Ad id vero quod obicitur quod consimilis deberent esse divisionis, dicendum quod hoc est verum quantum ad aliquos actus circa quos indifferenter se habent commissio et delictum, sicut est de actu credendi. Et similiter potest esse de actu timendi et diligendi: contingit enim delinquere non timendo quae timenda sunt, et committere timendo quae timenda non sunt, et ita de aliis.

PrevBack to TopNext