IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, Praeambulum
Habita divisione peccati actualis in delictum et commissum, consequenter dicendum est de divisione peccati actualis prout dividitur in peccatum cordis, oris et operationis. Et sumitur iuxta illam definitionem "Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei" Peccatum autem cordis praeambulum est respectu peccati oris et operis, et ideo primo dicendum est de illo. Peccatum autem cordis vel est cogitationis vel iudicii vel consensus sive assensus: primo enim cogitat ratio, secundo iudicat sive definit, tertio consentit sive assentit. Primo autem dicendum est de peccato cogitationis. Circa quod primo quaeritur utrum peccatum sit in cogitatione; secundo, utrum sit mortale an tantum veniale; tertio, de comparatione huius peccati ad illa quae sunt oris et operis; quarto, utrum peccetur in sensibus, ex quibus prodeunt cogitationes intellectus; quinto, de differentia huius peccati respectu rerum praeteritarum, praesentium et futurarum.