Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 1

UTRUM PECCATUM SIT IN COGITATIONE.

Circa primum sic obicitur: quod in cogitatione sit peccatum. a. Dicitur enim Isai. 1, 16: "Auferte malam cogitationum vestrarum ab oculis meis". Ergo peccatum est in cogitatione.

b. Item, Isidorus: "Magnali observantia circa cordis custodiam est adhibenda, quia aut bonae aut malae rei ibi consistit origo; nam scriptum est: "De corde exeunt cogitationes malae"". Ergo in cogitatione est peccatum.

c. Item, Iob 31, 1: "Pepigi foedus cum oculis meis, ut non cogitarem de virgine; quam enim partem haberet in me Deus?" Ex quo colligitur quod in cogitatione est peccatum.

a. Item, super illud Eccle. 10, 1: "Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti", Gregorius, in Moralibus: "Cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitantenascuntur et deficiunt, eam suavitatem, qua unusquisque per Spiritum intrinsecus unctus est, perdunt".

e. Praeterea, in confessione generali accusat se homo de peccato cogitationis; ergo in cogitatione est peccatum.

Contra. 1. Cogitatio praevenit voluntatem; sed ante voluntatem non est peccatum; ergo in cogitatione sola non est peccatum.

2. Item, Gregorius: "Mentem nequaquam cogitatio immunda inquinata, cum pulsat".

3. Item, Isidorus: "Non est arbitrii nostri cogitationis pravae suggestionibus praevenire; facere autem in animocogitationem, nostrae attinet voluntati; illud ad culpam non redigitur, istud culpae propriae imputatur". Cogitatio ergo sola non imputatur ad peccatum.

4. Item, cogitatio bona non sufficit ad meritum; ergo nec cogitatio mala sufficiens est ad demeritum; ergo nec ad peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est cogitatio speculativa et est cogitatio practica. Cogitationem autem practicam dico quae procedit usque ad consensum, cum cogitationi adicitur desiderium. Primo ergo modo cogitatio non est peccatum, secundo modo est peccatum. De illa dicit Isidorus: "Cogitatio prava delectationem parit, delectatio consensionem" ; et Gregorius: "Turbis cogitationum carnalium ad imacorda sunt depressa, ut ad quietis intimae desiderium non leventur". Et per hoc solvuntur ea, quae ex utraque parte sunt quaesita. Ideo dicit B. Gregorius: "Humana tentatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur nolentes; quod enim illicita ad animum veniant, ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Daemoniacaautem tentatioest, cum ad hoc quod carnis corruptibilitassuggerit, per consensum se animus astringit".

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum respondendum est quod cogitatio quae praevenit consensum est speculativa, et talis non est peccatum, licet sit peccati occasio.

2. Ad secundum vero dicendum quod, cum cogitatio prava pulsat animum, aliquando mens renititur, et non est peccatum: aliquando vero per desiderium ducitur, et tunc dicitur esse peccatum propter ipsam delectationem adiunctam.

3. Ad tertium vero dicendum quod iacere dicitur cogitatio in animo, cum in ea fit delectatio, et tunc ad culpam pertinet.

4. Ad quartum vero dicendum quod non sequitur universaliter, si cogitatio bona non est sufficiens ad meritum, quod mala non sit sufficiens ad demeritum: plura enim exiguntur ad meritum quam ad demeritum. Si tamen utrobique accipiatur cogitatio speculativa, quoad hoc parificantur.

PrevBack to TopNext