IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 2
UTRUM COGITATIONIS PECCATUM SIT MORTALE AN TANTUM VENIALE.
Et videtur quod sit veniale. a. Cogitatio enim mala est citra delectationem; si ergo in ipsa delectatione est veniale peccatum, multo fortius in cogitatione praecedente.
b. Item, Gregorius: "Nonnunquam impulsu cogitationis illicitae affligimur, quia in quibusdam internaeconversationis actibus, quamvis licitis, libenteroccupamur; et ideo sacerdos Legis pedes atque intestina hostiae iubetur aqua diluere". Ergo, cum huiusmodi cogitatio illicita sit venialis, erit peccatum veniale.
Contra. 1. Isidorus: "Sicut vipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt". Ergo cogitatio mala est mortale peccatum: nihil enim occidit nisi mortale peccatum.
2. Item, Gregorius: "Plerumque contingit ut nondum procedatin opere motus mentis, et iam perfecta est culpa ex ipso reatu cogitationis". Ergo cogitatio facit animam ream; sed reatus proprie dicitur mortale peccatum; ergo cogitatio mala est mortale peccatum.
3. Item, Gregorius: "Cum desideriorum cogitationes semper diabolumsequantur in opere, valde tamen se obligant in cogitatione". Ex quibus colligitur quod cogitatio illicita est mortale peccatum.
[Solutio]: a-b. 1—3. Ad quod respondendum quod est cogitatio duplex: de veniali vel de mortali. Si sit cogitatio de veniali progrediens usque ad delectationem vel consensum, veniale dicetur ; si vero fuerit cogitatio de mortali et procedat ad consensum, dicetur mortale peccatum, non propter cogitationem principaliter, sed propter consensum.
On this page