Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 3

DE COMPARATIONE PECCATI COGITATIONIS AD ALIA, QUAE SUNT ORIS ET OPERIS.

Tertio quaeritur de comparatione huius peccati ad alia, quae sunt oris et operis.

Videtur enim esse causa aliorum peccatorum, 1. per hoc quod dicitur Matth. 15,19: "De corde exeunt" etc. Cor ergo est principium aliorum peccatorum; unde et comparatur arbori malae quae producit fructum malumï; sed causa in bonis melior est suo causato; ergo causa in malis similiter; ergo deterius est peccatum cogitationis quam oris et operis.

2. Item, super illud Iob 18, 16: "Deorsum radices eius siccentur, sursum autem offeratur messis eius", Gregorius: "Radicumnomine quae in occulto sunt sitae cogitationes accipimus, messis vero nomine aperta operatio designatur, quae ex latenti radice producitur. Per hoc ergoquod radices siccantur, messis atteritur, quia dumcogitationes suas in infimis rebus ponit et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, omnis operatio supernae iudicio quasi nihilum reputatur". Sic ergo sicut in radice est tota virtus arboris, ita in cogitatione procedente ad consensum est tota virtus peccati; ergo maius videtur esse peccatum cordis quam oris et operis.

Contra. a. Super illud Iob 3, 11: "Quare non in vulva mortuus sum?" ibi distinguitur peccatum quatuor modis in corde et quatuor modis in opere et designatur ibi progressus in peccato. Unde dicit Gregorius: "In peccato conceptum foras delectatio rapuit. Sed utinam in ea delectationeoccumberem, ne usque ad operisconsensum desiperem! "Exceptus est genibus", quando per consensum spiritus, omnibus sensibussubiectis, quasi genibus culpam consummavit". Et ita progressum peccati designat; sed quanto maior est progressus peccati, tanto maior est culpa; ergo peccatum operis vel locutionis maius est quam peccatum cordis.

b. Eodem modo potest haberi per verbum Isidori, qui dicit: "Cogitatio prava delectationem parit, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem". Sic ergo peccatum operis maius est quam peccatum cordis vel locutionis.

[Solutio]: 1-2. Ad quod respondendum quod peccatum operis maius est quam cogitationis vel cordis, cum ad illud ordinatur: posito enim peccato operis ponitur peccatum cordis et non e converso. Nec hoc est contrarium quod illud dicitur esse causa illius; non enim sequitur, si causa est, ut tota malitia operis sit in cogitatione, sed e converso: causa enim aliquando abundat super causatum in malitia, aliquando vero e converso, cum scilicet causatum habet aliquam malitiam praeter illam quam contrahit a causa; malitia vero operis habet praeter malitiam cordis etiam malitiam sui generis.

PrevBack to TopNext