Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 4

UTRUM PECCETUR IN SENSIBUS EX QUIBUS PROCEDUNT COGITATIONES INTELLECTUS.

Quarto quaeritur utrum peccetur in sensibus, ex quibus procedunt cogitationes intellectus.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo" ; et dicitur Ierem. 9, 21: "Ascendit mors per fenestras nostras". Fenestrae autem dicuntur sensus, mors autem dicitur peccatum ; ergo peccatur per ipsos sensus.

2. Item, Gregorius: "Illecebratus animus ad usussuos sensus corporeos famulari moretyranni exigit, suis voluptatibus oculos servirecompellit atque, ut ita dicam, fenestras luminis ad tenebras aperit caecitatis". Similiter dicit alibi: "Ipso conspectuanimus concupiscentiae gladio confoditur; non enim David Uriae uxorem ideo studiose respexit quia concupierat, sed ideo concupivit quia incaute respexit". Sive ergo sensus famulentur concupiscentiae sive provocent concupiscentiam, videtur ex verbis Gregorii quod peccetur per ipsos sensus.

3. Item, dicit Gregorius: "Providendum nobis est, quia non licet intueri quod non licet concupisci". Sed si illicitum est intueri, peccatum est; ergo ipso visu peccatur.

4. Item, Chrysostomus: "Qui studet videre pulcros visus, maxime caminum passionis accendit et animam captivam facit et velociter adactum venit". Sed facere animam captivam non est nisi per peccatum; ergo ipso visu peccatur. Similiter: L "Qui studet claracorpora circumscrutari et fovere inspectione animamet infigere oculos bonis faciebus, iam adulteravit". Ergo ipso visu peccatur.

Contra. a. Secundum irrationalem partem non est peccatum; sed pars sensibilis est pars irrationalis; ergo secundum eam non est peccatum. b. Item, apprehensio praecedit desiderium, apprehensio vero sensibilis intelligibilem; si ergo in apprehensione intelligibili secundum se ipsam non est peccatum, in apprehensione sensibili non erit peccatum.

6. Praeterea, si [in] ipsis sensibus esset peccatum, cum nolentes aliquando videamus, esset peccatum ubi non esset voluntas; quod cum non sit, non erit in ipsis sensibus peccatum.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod sensus aliquando praecedit ipsum desiderium, aliquando sequitur, sicut dicit Gregorius: "Saepe tentatio per oculos trahitur, et nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire". Cum ergo sensus praecedunt desideria, occasiones sunt peccatorum, sed non in ipsis peccatur; et sic intelligitur illud Ierem. 9, 21: "Ingressa est mors per fenestras nostras", non quod mors sit in ipsis nisi occasionaliter, sed per se in ipsis desideriis illicitis. Cum autem oculus movetur ad nutum voluntatis sive cordis, tunc ipsis peccatur, et ideo dicitur Iob 31, 7-8: "Si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula, seram et alias comedat". Praeterea, aliquando est desiderium illicitum cum ipso sensu, et tunc peccatur; aliquando vero desiderium illicitum sequitur sensum, et tunc posterius est peccatum ipso sensu.

[Ad obiecta]: Per hoc potest solvi illud quod obiectum est. 1. Cum enim dicitur Matth. 5, 28: "Qui viderit" etc., intelligitur ibi desiderium cum visu, quo scilicet infigit oculum et provocat concupiscentiam interiorem, et hoc modo peccatur. Unde est concupiscentia infigens oculum et est concupiscentia secundum quam consentitur in actum; et una est concomitans sensum, et est peccatum, quia a rationali parte provenit; et est concupiscentia sequens, et illa est maior, ad quam minor ordinat, et ideo dicitur: "Qui viderit ad concupiscendam". Unde dicit Chrysostomus: "Quicumque sibi ipsi concupiscentiam colligit, qui nullo cogente feram hanc inducit cogitationi quiescenti, hoc non amplius est naturae, sed desidiae".

2.Ad id vero quod dicit Gregorius quod "ipso conspectu concupiscentiae gladio animus confoditur": dicendum quod conspectu dicit ibi occasionem;, ipsa vero concupiscentia dicit causam, et ideo in ipsa concupiscentia peccatur. Et ideo dicitur Eccli. 23, 5: "Omne desiderium pravum averte a me" ; et in Psalmo: "Averte oculos meos, ne videant vanitatem".

3. Ad illud vero quod dicit Gregorius quod "non debet intueri" etc.: dicendum quod illud intelligitur de studio defigendi oculum ad concupiendum, et ideo dicit Chrysostomus: "Semel et bis videns fortassis poteris continere, si autem continue hoc feceris et accenderis caminum, capierisomnino".

4. Ad illud vero quod dicit Chrysostomus, dicendum quod non prohibetur visus simpliciter, sed studium defigendi oculum, unde accenditur passio concupiscentiae. Et hoc est quia causa coniuncta est ad peccatum et ipsum studium ab ipsa ratione male disposita descendit.

PrevBack to TopNext