IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 5
DE DIFFERENTIA PECCATI COGITATIONIS RESPECTU RERUM PRAETERITARUM, PRAESENTIUM ET FUTURARUM.
Quinto quaeritur de differentia huius peccati respectu rerum praeteritarum, praesentium et futurarum. Potest enim quaeri utrum omnibus iis modis peccetur cogitatione: quoad recordationem praeteritorum, quoad intuitum praesentium, quoad praecogitationem futurorum.
Quod videtur, a. per hoc quod dicit Gregorius: "Ita fit ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente". Ergo peccatur per recordationem; similiter potest patere de aliis; ergo omnibus illis modis peccatur.
b. Item, omnibus illis modis nascitur delectatio illicita; et ubi est delectatio illicita, ibi est peccatum; ergo omnibus illis modis contingit peccare.
Contra. 1. Sola voluntate peccatur, nonnisi cum praesens est; ergo uno tantum modo peccatur, per conversionem scilicet super rem praesentem.
[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod illis tribus modis peccatur tamquam tribus dispositionibus; et sunt tres dispositiones differentes secundum conditiones temporis in ipsis rebus, uno tamen modo peccatur, quia semper motivum voluntatis est praesens aliquo modo in anima per speciem sive similitudinem, sive sit de re praeterita sive de praesenti sive de futura.
On this page