Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, Praeambulum

Consequenter dicendum est de pravo iudicio, quo peccatur interius primo et exterius in ore vel opere ex personarum acceptione. Primo ergo dicendum est de pravo iudicio interiori, sive sequatur iudicium exterius sive non; secundo de acceptione personarum interiori, ex qua sequitur iudicium acceptionis exterius. Est autem triplex iudicium pravum, iudicium scilicet suspiciosum, iudicium usurpatum, iudicium temerarium sive perversum, cum non fit cum debitis conditionibus iustitiae ab illo qui habet potestatem, et vocatur iudicium extraordinarium, id est extra ordinem iuris factum. Et distinguuntur haec tria, ut iudicium suspiciosum attendatur secundum motivum in iudicio sive per quod non recte sive imperfecte fit iudicium; iudiciumM vero usurpatum sumatur ex parte ipsius per quem fit iudicium ; iudicium vero extraordinarium, quod et aliquando dicitur contentiosum, penes modum procedendi in iudicio. Primo ergo dicendum est de iudicio suspicioso. Circa quod primo quaerendum est quid sit suspicio et utrum sit idem quod iudicium vel non; secundo, utrum suspicio sit malum vel bonum; tertio, utrum sit malum culpae vel poenae; quarto, utrum iudicium suspicionis sit mortale tantum an veniale tantum an aliquando mortale, aliquando veniale; quinto, si suspicio est malum poenae, ex qua causa; sexto, utrum suspicio sit hominis secundum statum innocentiae vel angeli vel tantum hominis secundum statum naturae corruptae; septimo, ex qua suspicione potest esse iudicium rectum et ex qua non; octavo, de quibus potest esse iudicium huiusmodi et de quibus non.

PrevBack to TopNext