Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 1

QUID SIT SUSPICIO ET UTRUM IUDICIUM IDEM SIT QUOD SUSPICIO.

Definitur autem sic suspicio: Suspicio est mala opinatio, sicut dicit Tullius. Quaeritur ergo utrum iudicium idem sit quod suspicio.

Quod videtur. 1. Utrumque enim ad rationem pertinet et distinguitur a scientia: neque enim qui suspicatur scit, nec qui iudicat ex suspicione scit, sed opinatur; in eodem ergo genere videntur poni et eamdem habere differentiam, secundum quod hic intendimus de suspicione et iudicio.

Contra. a. Super illud I ad Cor. 4, 5: "Nolite ante tempus iudicare", Glossa: "Si suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est definitivassententias, continere debemus". Ergo iudicium non est suspicio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod suspicio non est iudicium, secundum quod suspicio dicitur acceptio unius partis cum formidine alterius, iudicium autem sententia firmata; suspicio tamen disponit ad iudicium, et secundum hoc intelligitur auctoritas praedicta. Est tamen suspicio, quae relinquitur ex iudicio, cum aliquis habet rationem levem vel probabilem et secundum illam iudicat; ex illo iudicio relinquitur suspicio et aliquando potest dici illa suspicio iudicium materialiter. Suspicio autem aliquando potest sumi pro ratione per quam fit suspicio, et hoc modo dicitur iudicium suspiciosum; aliquando vero pro ipso actu animi, et sic esset oppositio si diceretur iudicium suspiciosum, ut esset sensus: firma sententia ubi est formido; sed si diceretur firma sententia, ubi deberet esse formido, sic posset dici iudicium suspicionis.

PrevBack to TopNext