Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 2

UTRUM SUSPICIO SIT MALUM VEL BONUM.

Secundo quaeritur utrum suspicio sit malum vel bonum.

Et videtur quod sit bonum. 1. Suspicio enim est in genere opinionis, et potest esse de malo quod sit malum et de bono quod sit bonum; ergo suspicio potest esse bonum.

Contra. a. Super illud Psalmi: "Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum", Glossa: L "Maximum vitium humanitatis est suspicio". Ergo suspicio est malum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod suspicio potest accipi communiter, prout dicitur esse opinio vel de malo vel de bono, et secundum hunc modum potest esse suspicio bonum in genere. Si vero approprietur ad opinionem malam secundum quod opinio mala est de bono quod sit malum vel e converso, secundum hoc dicitur "vitium humanitatis" suspicio, et dicitur malum, prout dicitur super illud Psalmi: "De necessitatibus meis erue me", Glossa: "Infinitae sunt necessitates, ut nescire cor alterius, suspicari bonum de amico infideli, malum de amico fideli". Et vocatur ibi necessitas miseria poenae.

PrevBack to TopNext