IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 3
UTRUM SUSPICIO SIT MALUM CULPAE VEL POENAE.
Et videtur quod sit malum poenae, a. per hoc quod iam dictum est. Dicitur etiam I ad Cor. 4, 5 super illud: "Nolite ante tempus iudicare": "De hominibus aliquando, immo assidue, non verasentimus, quod ad humanam tentationem pertinet, sine qua vita ista non ducitur". Ergo suspicio est malum poenae.
Quod autem sit malum culpae videtur, 1. per hoc quod cadit sub prohibitione, Matth. 7, 1: "Nolite iudicare" ; et ad Rom. 2, 1: "In quo alterum iudicas, te ipsum condemnas" ; et super illud ad Rom. 14, 4: "Tu, quis es, qui iudicas alienum servum?" Glossa: "De quibus incertum est quo animo fiant, sine periculo nemo iudicat". Et idem habetur Matth. 7, 1 in Glossa.
[Solutio]: Respondendum est quod et malum culpae potest esse et poenae. Malum culpae propter voluntatem inordinatam iudicandi de alio quod non expedit vel de aliorum occultis malum suspicari; unde pravum iudicium potest dici ex errore procedens temeraria sententia vel suspicio mali de occultis aliorum. Malum vero poenae dicitur propter pronitatem opinandi male de proximo; sicut enim "approbare falsal pro veris nonest natura hominis bene instituti, sed poena damnati", ita huiusmodi opinatio ex corruptione humanae naturae procedit.