IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 4
UTRUM IUDICIUM SUSPICIONIS SIT MORTALE AUT VENIALE.
Quarto quaeritur utrum iudicium suspicionis sit mortale tantum aut veniale tantum an aliquando veniale, aliquando mortale.
Et videtur quod sit veniale tantum, a. per hoc quod dicitur in Psalmo: "De necessitatibus meis eripe" ; necessitas autem non est ad mortale peccatum; ergo huiusmodi suspicari vel suspiciose iudicare non est mortale peccatum; et est mortale vel veniale; ergo est veniale peccatum.
Contra. 1. Dicit N, in Glossa, super illud: "Nolite ante tempus iudicare": "Si suspiciones vitare non possumus, iudicia tamen vitare debemus". Ergo iudicium est mortale peccatum.
2. Item, in Glossa super illud I ad Cor. 4, 5: "Prohibet nobis Apostolusiudicia, quia occulta sunt nobis corda hominum".
Respondeo quod differunt suspicio et iudicium, secundum quod iudicium proprie dicitur, prout dicit B. Hieronymus: "De dubiisnon definias, sed suspensam tene sententiam", et hoc modo iudicium est prohibitum et est mortale. Suspicari tamen vel ex quadam pronitate sive levitate dicere malum de bono, sed non firmare, veniale peccatum reputatur. Suspicio ergo, cum non progreditur in sententiam firmam et definitivam, veniale potest esse peccatum; cum autem progreditur, est mortale. Cum enim homo movetur ex coniectura ad opinandum et non plus extenditur quam coniectura exigat, tunc est humana tentatio; cum autem nimis amat suam sententiam et plus format sibi ex malitia libidinosae voluntatis, diabolica videtur tentatio.