Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 5

SI SUSPICIO EST MALUM POENAE, UTRUM SIT EX ORIGINALI PECCATO.

Quinto quaeritur, si suspicio est malum poenae, ex qua causa, utrum sit ex originali peccato.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur super illud: "Amputa opprobrium" etc., dicitur in Glossa: "Hoc est opprobrium suspicionis, quod nos de falsis vera iudicamus". Sed hoc opprobrium de originali peccato descendit sicut et ignorantia; ergo est poena sequens ex originali peccato.

Videtur etiam aliquando sequi ex peccato actuali. a Sicut enim aliqui ducuntur in consuetudinem iurandi et per hoc de facili peierant, ita aliqui proprio motu ducuntur in consuetudinem suspicandi vel iudicandi temere, et ita temere suspicantur vel iudicant; provenit ergo aliquando ex actuali peccato.

[Solutio]: Quod concedendum est, ut non tantum sit poena originalis peccati, sed etiam poena actualis in praesenti et disponens ulterius ad culpam, sicut est de ignorantia, quae provenit ex originali peccato et aliquando ex actuali et disponit ulterius ad culpam aliquando venialem, aliquando mortalem. Augustinus: "Quando non erratur in rebus, ut recta sitimprobatio vitiorum virtutumque approbatio, profecto, si erratur in hominibus, humana tentatio est venialis" ; "quod autem perniciosum est prohibet Apostolus, dicens: "Nolite ante tempus iudicare"". Et hoc alibi dicitur diabolica tentatio, cum ex odio animi procedit et in alterius nocumentum tendit.

PrevBack to TopNext