Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 6

UTRUM SUSPICIO SIT HOMINIS SECUNDUM STATUM INNOCENTIAE VEL ANGELI LVEL TANTUM HOMINIS SECUNDUM STATUM NATURAE CORRUPTAE.

Sexto quaeritur utrum suspicio sit hominis secundum statum innocentiae vel angeli vel tantum hominis secundum statum naturae corruptae.

Quod videtur. 1. Dicitur Ierem. 51, 9, in persona angelorum: "Curavimus Babylonem, et non est sanata; derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam". Aut hoc ergo quod dixerunt "derelinquamus" dixerunt ex certa scientia aut ex aestimatione sive suspicione; non ex certa scientia, quia de nemine desperandum est dum est in via ; ergo iuit ex aestimatione sive suspicione; ergo in angelis bonis potest cadere suspicio. Pari ratione potuit esse in Adam: cum enim non cognosceret occulta cordium — hoc enim est solius Dei — potuit cogitare vel suspicari bonitatem voluntatis in aliquo; ergo potuit cadere in ipsum suspicio.

Contra. a. Suspicio est poena; poena autem non fuit nece in angelo bono nec in homine primitus instituto; ergo suspicio non fuit in illis nec est in bonis angelis.

Respondeo: Suspicio potest dici opinio boni vel mali, vera vel falsa; in angelis autem bonis confirmatis non est opinio, secundum quod suspicio est acceptio unius partis cum formidine alterius, unde nec suspicio. In angelis tamen malis potest esse opinio et suspicio.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur de illo verbo Ieremiae: "Curavimus Babylonem" etc., dicendum est quod certa fuit scientia in eis de re praeterita; de futuro vero cognoverunt quod, nisi auxilium superioris Medici, scilicet Dei, superveniret, non curaretur. Hoc autem certum fuit apud eos per diligentiam quam prius apposuerant ; non tamen omnino desperabant, quia de nemine desperandum est dum est in via, sed de sua sufficientia ad hoc non praesumebant et de inobedientia ipsius aegroti erant certi quantum ad se. In homine vero primitus instituto non erat suspicio, secundum quod importat poenam. Si vero dicatur opinio acceptio unius partis non per certissimam rationem, non dico cum formidine alterius partis, secundum hoc poterat esse opinio, etsi non fallax opinio, quae dicitur esse suspicio.

PrevBack to TopNext