Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1

UTRUM SOLIUS DEI SIT IUDICARE DE OCCULTIS.

Circa primum sic: a. Dicitur ad Rom. 2, 16: Solius Dei est iudicium nosse occulta cordis; I Reg. 16, 7: "Homo videt ea quae parent, Deusautem intuetur cor" ; similiter dicitur Act. 1: "Tu solus nosti corda filiorum hominum". Ex iis accipitur quod solius Dei est iudicare de occultis.

b. Item, super illud ad Rom. 14, 1: "Non indisceptationibus", Glossa: "Non usurpemus diiudicare cogitationes aliorum, sed Deo praebeamus".

Contra. 1. Prov. 27, 19: "Quo modo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus". Ergo homo potest cognoscere occulta cordis; et secundum notitiam est iudicium; ergo potest iudicare.

2. Item, Eccli. 19, 26, dicitur: "Ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei sensatus". Cum ergo secundum notitiam sit iudicium, potest iudicari per ea quae exterius sunt, de ipsis occultis cordis.

3. Praeterea, Matth. 7, 20 dicitur: "A fructibus eorum cognoscetis eos", et loquitur de hypocritis; ergo corda hypocritarum possunt cognosci per fructus exteriores; sed sicut possunt cognosci, ita iudicari; ergo de occultis potest esse humanum iudicium.

[Solutio]: Respondendum est ad hoc quod solius Dei est iudicare de occultis iudicio certitudinis.

[Ad obiecta]: 1. Ad id a vero quod obicitur in contrarium dicendum est quod illa manifestatio, qua corda dicuntur esse manifesta prudentibus, non est nisi quaedam notitia secundum coniecturam, propter quam non debet homo procedere ad iudicium bonitatis aut malitiae secundum certitudinem, sed ex hoc potest oriri quaedam praesumptio.

2. Similiter dicendum est de eo quod dicitur Eccli. 19, 26; coniectura enim capitur ex indiciis exterioribus eorum quae latent in corde.

3. Ad tertium vero dicendum quod fructus dicuntur illa indicia manifesta, per quae potest esse cognitio praesumptionis, non certitudinis. Vel si fructus dicuntur peccata — sicut videtur dici super illud ad Rom. 14, 3: "Manducantem non iudicet", ubi dicitur: "Manifesta sunt, quae non possunt bono animo fieri, ut sunt blasphemiae, furta et huiusmodi, de quibus dicitur Matth.7, 20: "A fructibus eorum cognoscetis eas"" — tunc de illis et per illa iudicari permittitur. Si enim opera sunt huiusmodi, bene iudicandus est esse peccator sive malus in corde.

PrevBack to TopNext