Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

DE ACCEPTIONE PERSONARUM IN PROMOTIONE AD DIGNITATES.

ARTICULUS I

Utrum promovere propter consanguinitatem sit acceptio personae.

Quaeritur ergo utrum promovere propter consanguinitatem sit acceptio personae. Ponatur enim quod duo sint aequalis meriti et scientiae, et unus illorum est consanguineus vel nepos episcopi et ei confertur beneficium, utrum est acceptio personae et utrum peccat sic conferendo.

Et. videtur quod sic, a. quia praefert eum propter consanguinitatem, et ita propter causam indebitam. — Quod enim causa sit indebita, patet per simile. Dicit enim Isidorus: "Amorecorrumpitur iudicium, dumamico vel propinquis praestare contendimus". Sicut ergo consanguinitas est causa indebita propter quam corrumpitur iudicium, ita est causa indebita propter quam confertur beneficium.

b. Praeterea, in conferendo beneficio spirituali attendenda est causa spiritualis; sed consanguinitas non est causa spiritualis; ergo indebita causa est propter quam conferri debeat beneficium.

c. Item, Origenes, Super librum Numeroram: "Nulla est populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla est habita contemplatio propinquitatis", et fit sermo de electione Iosue. Ex quo patet per simile, sicut in electionibus, ita in collationibus beneficiorum non attendendam rationem consanguinitatis.

d. Item, Bernardus: "O infinita ambitio et insatiabilis avaritia! Cum primos honorum gradus meruerint in Ecclesia, meruerintautem vitae merito vel merito pecuniae sive carnis et sanguinis, quae "regnum Dei nonpossidebunt"praerogativa, non ideo corda quiescunt". Ex quo accipitur quod illud meritum, quod est ex praerogativa carnis et sanguinis, est reprobabile apud Deum; ergo est causa indebita propter quam est praeferendus; ergo est acceptio personae.

Contra. 1. Ordinata caritas magis diligit domesticos quantum ad effectum, secundum illud ad Gal. ultimo, 10: "Maxime autem ad domesticos fidei" ; sed quod fit ex caritate, ordinatum est; ergo in collatione beneficii potest attendi ratio consanguinitatis.

2. Item, dicitur I ad Tim. 5, 8: "Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit". Domestici autem dicuntur qui in consanguinitate attinent; ergo ratio consanguinitatis attendi potest in beneficiis conferendis.

3. Hoc etiam habetur per hoc quod dicitur a B. Ambrosio, quod ordo caritatis attenditur quoad effectum in iis qui attinent linea consanguinitatis.

4. Praeterea, pares sunt circumstantiae, et additur haec conditio, quae non videtur diminuere, et sufficit quod conferatur bono, sicut habetur ex Canone ; ergo non peccat conferendo consanguineo; sed acceptio personarum est peccatum; ergo in hoc non est acceptor personae.

Videtur tamen contrarium, propter hoc quod scandalum vitandum est in beneficiis conferendis; scandalizantur autem multi, cum confertur beneficium consanguineo: creditur enim quod hoc fit propter consanguinitatem, licet aliae sint conditiones bonae; ergo huiusmodi conditio non est attendenda.

Praeterea, dicitur Mich. 3, 10: "Vae illis qui aedificant Sion in sanguinibus" ! Sed aedificare "Sion in sanguinibus" est collocare in Ecclesia personas ratione consanguinitatis; ergo huiusmodi conditio non est attendenda; ergo peccatur hoc modo in beneficiorum collatione.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sunt beneficia spiritualia et sunt corporalia sive temporalia. In collatione temporalium, ubi, spirituale non est annexum, licitum est conferre consanguineo, si bonus est, ex intentione consanguinitatis. Si vero temporale est annexum spirituali, licitum est ei conferre, non ex ratione consanguinitatis principali, sed secundaria, ut non egeat, sed non ita quod luxurietur. Si vero est spirituale beneficium, non attendenda est ratio consanguinitatis vel ratio carnis, sed ratio spiritualis. Si vero aliae conditiones sint pares, potest ex illis conditionibus moveri ad conferendum consanguineo, dummodo non sit scandalum passivum ex respectu consanguinitatis: in huiusmodi enim aliqua dimittenda sunt propter scandalum. Tunc autem solum est acceptio personae, quando praefertur ratione consanguinitatis in spiritualibus beneficiis: sic enim est causa indebita.

[Ad obiecta]: Per iam dicta potest videri qualiter respondendum est ad obiecta.

a-d. Rationes enim primae ad hoc tendunt, ut in beneficiis spiritualibus non sit ratio consanguinitatis movens.

1. Rationes vero, quae sunt in contrarium, respiciunt praeeminentiam in beneficiis temporalibus, in quibus bene potest attendi ratio consanguinitatis, existentibus aliis circumstantiis bonis. Sic enim intelligitur illud ad Gal. secundum unam expositionem ; secundum aliam expositionem praeeminentia attenditur ratione fidei, et tunc est ratio spiritualis.

2. Illud vero quod dicitur I ad Tim. 5, attendendum est in consiliis et necessariorum subventione, ubi potest attendi praeeminentia cognationis. 3. Similiter potest attendi illud Ambrosii.

4. Si vero pares sunt circumstantiae, sicut dictum est, ex consideratione illarum licitum est conferre, nisi ex alia parte scandalum multorum timeatur.

ARTICULUS 2

Utrum sit acceptio personae in praeferendo nobilem.

Potest etiam quaeri, si conditiones sunt excedentes et excessae, ut si unus est bene litteratus ignobilis, alter vero nobilis, sed minus litteratus, utrum sit acceptio personae in praeferendo nobilem.

Quod videtur, 1. quia nobilitas non est causa spiritualis; ergo non videtur debere attendi in beneficiis spiritualibus conterendis. Unde dicit Bernardus, quasi reprobans huiusmodi vocationes: "Illumpraepositus aut decanus, ut sibi succederet, plus quam materno educavit affectu: ille dignus archidiaconatu, utpote filius principis, magis autem ut sit episcopus. Alius circuit sedulus explorator, blanditur, obsequitur, simulat et:g dissimulat miseraque suffragia mendicare non erubescit, si quo modo ingerere se valeat in patrimoniumCrucifixi". Ex quo habetur quod indebita causa est consideratio nobilitatis.

2. Praeterea, cum sit illitteratus, non habet virtute scientiae potestatem generandi filios Deo; prohibetur autem in Deuter. quod eunuchus non intret ecclesiam Domini; eunuchus autem dicitur "qui non habet semen verbi Dei". Ergo talis non est idoneus ad regimen Ecclesiae Dei.

Contra. a. In dispensationibus Summus Pontifex attendit nobilitatem personae, sicut habetur in Decretali: "Circa sublimes et litteratas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, cum ratio postulaverit, per Sedem Apostolicam poterit dispensari". Ergo nobilitas est una conditio magis attendenda in collatione beneficii ecclesiastici.

b. Praeterea, talis magis potest defendere Ecclesiam; in corpore autem Ecclesiae non tantum debet esse oculus, sed etiam manus; ergo huiusmodi persona potest praeferri in collatione beneficii; ergo non est acceptio personae.

c. Praeterea, dispensatio fit causa necessitatis vel utilitatis ecclesiasticae; sed utilitas ecclesiastica consistit in promotione huiusmodi personarum plus quam in promotione personarum quae litteratae sunt; ergo non est acceptio personae, sit huiusmodi pro loco et tempore conferantur beneficia.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet litteratura sive scientia sit praeferenda simpliciter nobilitati, eo quod ipsa necessaria est in regimine Ecclesiae, nihilominus tamen in casu praeferri potest ipsa nobilitas personae, ad hoc ut arceantur lupi, qui non tantum pacem temporalem, immo etiam spiritualem Ecclesiae pacem impediunt, et in hoc casu, ut diversa sint membra in corpore Ecclesiae, quae pacem eius conservent, possunt nobiles promoveri, dummodo morum honestas substernatur.

2. Et per hoc potest solvi illud quod obicitur de eunucho. Licet enim non posset generare filios Deo ratione eminentis scientiae, potest tamen ratione vitae, et talis non dicitur eunuchus, sicut habetur ibi in Glossa: eunuchus enim dicitur s "qui non habet semen verbi Dei nec qui opera bona producit".

ARTICULUS III

Utrum sit acceptio personae si scienter praeferatur minus bonus magis bono.

Potest quaeri utrum in electione personae, si praeferatur minus bonus magis bono scienter, utrum sit acceptio personae.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Levit. 8, ubi agitur de ordinando sacerdote, dicit Hieronymus: "Qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligaturad sacerdotium; et hoc, adstantepopulo, ne qua postmodum retractatio, ne quis scrupulus resideat". Ergo in electione optimus praeferendus est.

2. Item, Leo Papa: "Ex presbyteris eiusdem ecclesiae vel diaconisoptimus eligatur".

3. Item, Gelasius: "Cuiuslibet utilitatis causa vel presbyterum vel diaconem non iis praeferreaudeant qui ante eos fuerint ordinati". Ergo melior est praeferendus et prior; si ergo non praeferatur, est acceptio personae.

Contra, videtur sufficere quod sit bonus, a. per hoc quod dicit Gelasius: "Si de vita vel moribus nihil est quodcontra statuta Canonum veniat, supra scriptumpresbyterii honore decorabis". Ex quibus colligitur quod sufficit hominem bonum eligere, qui sufficiens sit ad regimen animarum; si ergo talis praeferatur in electione, non erit peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod solet distingui quod aliud est in maiori dignitate et aliud est in minoribus beneficiis. Praeterea, aliud est, cum eligitur de gremio illius ecclesiae et cum eligitur de gremio alterius ecclesiae sive postulatur. Cum ergo est electio facienda ad episcopalem dignitatem, requiritur quod secundum conscientiam eligatur utilior; in minori vero beneficio sufficit quod bonus. Similiter si fiat postulatio, maior requiritur diligentia: unde, si non secundum scientiam vel credulitatem eligit meliorem et utiliorem, peccare videtur.

PrevBack to TopNext