Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 2

DE ACCEPTIONE PERSONARUM IN EXECUTIONE IUDICII.

Deinde quaeritur. de acceptione personarum in executione iudicii utrum pauper possit praeferri diviti ex compassione.

Quod non, videtur, a. per hoc quod dicitur Exod. 23, 6: "Non declinabis in iudicium pauperis" ; et Levit. 19, 15 "Non consideres personam pauperis".

b. Item, Chrysostomus: "Pro nulla re corrumpamus iustitiam, sed omnia pro hac faciamus, sive inops sive dives fuerit quis. Non personas attendamus, sed res scrutemur".

Contra. 1. Dicitur in Eccli.: "In iudicando esto pupillismisericors ut pater" ; et Isai. 1, 17: "Quaerite iudicium, subvertite oppresso, iudicate pupillo".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod in iudicio debet esse aequitas, ut non in iudicio occasione huius personae vel illius sit declinatio a veritate.

[Ad obiecta]: 1. Nec est contrarium quod dicitur in Eccli. vel in Isaia. Hoc enim est ut iudex miserabiles personas tueatur ab oppressione divitum et potentum. Et si amore vel timore potentum vel sola ratione paupertatis defuerint personae, quae necessariae sunt ad instructionem causae pauperis vel personae miserabilis, iudex ex officio tenetur subvenire, in veritate autem sententiae neutri parti debet parcere.

PrevBack to TopNext