IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
DE ACCEPTIONE PERSONARUM CUM EXHIBITIONE HONORIS.
ARTICULUS I.
Utrum sit acceptio personae si praelatus maius honoretur.
Deinde quaeritur de acceptione personae cum exhibitione honoris. Circa quod primo quaeritur utrum sit acceptio personae si praelatus malus honoretur.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur ab Hieronymo super Osee: "In exemplumculpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur".
2. Philosophus: "Non possumus ob honores reverendos iudicare, quos ipsihonoribus reputamus indignos".
Contra. a. Super illud Thren. 4, 16: "Facies Domini divisit eos", Glossa: "Sacerdotes, quamvis sint mali, non sunt tamen contemnendi, sed ille in eis venerandus est atque colendus a quo sunt missi".
b. Praeterea, cum dicitur Exod. 20, 12: "Honora patrem tuum", dicit Glossa quod per patrem intelligitur praelatus. Ergo, cum unusquisque teneatur ad illud praeceptum, tenetur ad exhibitionem honoris suo praelato, licet etiam malus sit.
c. Similiter dicitur in Eccli.: "Presbytero humilia an imam tuam" ; et alibi: "Honorifica sacerdotes".
ARTICULUS II
Utrum sit acceptio personae si praelatus malus propter potentiam honoretur.
Similiter potest quaeri de praelato saeculari utrum sit acceptio personae si praelatus malus propter potentiam honoretur.
Quod non, videtur. a. Dicitur enim I Petri 2, 18: "Servi, subditi estote dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis". Et dicitur ad Rom. 13, 7, ubi loquitur de potestatibus saecularibus: "Cui honorem, honorem" ; et loquitur com m uniter de bonis et malis praelatis; ergo reverentia honoris exhibenda est iis et illis.
Contra. 1. Habetur in Esther 3, 2 quod "imperator praeceperat" quod omnes flecterent genua et adorarent Aman, "solus" autem "Mardochaeus non flectebat genua neque adorabat", et in hoc videbatur commendabilis. Si ergo adorasset, peccasset, indignam personam accipiendo; et ita non videtur praelatus saecularis, cum malus est, honorandus.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod honorandus est, licet sit malus, sed non honore vel reverentia quae debetur Deo vel cum conscientia dictante contrarium. Videtur autem quod tunc temporis huiusmodi honor Deo soli exhiberetur, per hoc quod dicitur Esther 13, 12-14: "Non pro superbia vel contumelia vel cupiditate gloriae feci hoc, ut non adorarem Aman; libenter enim pro salute Israel vestigia pedum eius deosculari paratus essem, sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et nequemquam adorarem, excepto Deo meo". Et dicitur de adoratione latriae: talem enim videtur Aman quaesivisse, per hoc quod dicit Glossa: "Potentes saeculi, qui beneficiis divina pietate collatis abutentes, quos consortes habentnaturae, dedignantur habere consortes gratiae, et honorem et reverentiam, quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt". Cum hac ergo conscientia non peccavit Mardochaeus non adorando ipsum, licet a rege esset praeceptum: sicut enim habetur in littera, praeceptum illud extendebatur ad servos regis qui erant "in foribus palatii".
ARTICULUS III
Utrum divites honorandi sint propter divitias.
Quod non, videtur, 1. propter illud quod dicitur Iac. 2, 1, super illud: "Nolite in personarum acceptione" etc.: "Quicumque divitem propter divitias honorat, peccat".
2. Praeterea, qui honorat propter divitias, accipit hominem, non ex eo quod homo est, sed ex rebus adiacentibus; sed talis est acceptor personarum, sicut dicit Gregorius ; ergo talis peccat.
Contra. a. Augustinus: "Si hanc distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticosreferamus, non estputandum leve peccatum "in personarum acceptione habere fidem gloriae Domini". Quis enim feratdivitem eligi ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore et sanctiore? Si autem [de] quotidianis sessibusloquitur quis, non hincpeccat". Ergo, sitiat sermo de honore publice exhibito divitibus, non est peccatum.
b. Praeterea, quod non est peccatum, debemus facere pro scandalo vitando; sed, si divites non honoraremus, sed eis praeferremus pauperes, scandalizarentur; ergo honorandi sunt.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, si tantum habeatur intuitus ad divitias, ut tanto melior quanto ditior videatur, peccatum est, vel si de exhibitione honoris ecclesiastici hoc intelligatur, sicut dicit Augustinus. Si tamen hoc fiat pro vitatione scandali, ita tamen quod pauper non contemnatur, vel dives in peccato suo non foveatur, licitum est.