Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 3

Qua de causa dicatur acceptio personarum.

Tertio quaeritur qua de causa dicatur acceptio personarum.

1. Si enim persona attenditur hic secundum ea quae adiacent homini, sicut dicit B. Gregorius, in homilia De filio reguli et servo centurionis ; et super illud Luc.: "Cuimultum datum est, multumquaeretur ab eo", dicitur, libro Moralium XXV: "Plerumque hominem non ex eo quod ipse, sed ex iis quae circa ipsum sunt, veneramur; cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit, in acceptionem personarum, non ex persona, sed ex rebus adiacentibus ducimur". Secundum hoc potentia, divitiae et omnia huiusmodi dicuntur adiacentia et penes omnia dicetur acceptio personae. Si vero aliqua istorum dicuntur esse adiacentia et alia non, quae potest esse ratio, cum possint adesse et abesse tamquam extrinsecus contingentia et bona fortunae dicuntur? Et sicut potestas datur a Domino, ita et divitiae dantur a Domino et alia bona quae dicuntur fortunae. Et sicut honorari potest Dominus in bono potentiae dato, ita in bono divitiarum et sic in aliis bonis. Cum ergo non dicatur acceptio personae si honoretur Deus potens in homine potente, sic non dicetur acceptio personae, si honoretur Deus dives in homine divite, et Deus nobilis in homine nobili.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter dicendum est de potestate et divitiis et huiusmodi bonis fortunae. Per potestatem enim gerit homo vicem Dei et sine potestate ordinata non regitur universitas, et ideo ei per se debetur reverentia. Divitiae autem quasi ex quadam usurpatione provenerunt, secundum quod dicit Hieronymus: "Omnis dives est iniquus vel haeres iniqui; ex lege enim naturae omnia erant communia". Est tamen considerare potestatem dupliciter: vel in quantum ordinata est sub Deo vel tantum in quantum est super homines. Si ultimo modo, vanitas est in potestate sicut in divitiis, et illo modo posset esse acceptio personae.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod utrobique Deus potest honorari in donis suis: dicendum est quod honor, quo honoratur Deus in donis suis, non est acceptio personae, sed honor quo honoratur persona ratione adiacentium sibi, non relatione ad Deum.

PrevBack to TopNext