Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 4

Quare ita specialiter removeatur personarum acceptio a Deo in Sacra Scriptura.

Quarto quaeritur quare ita specialiter removetur personarum acceptio a Deo in Sacra Scriptura.

a. Dicitur enim ad Rom. 2, 11: "Non est personarum acceptio apud Deum", et loquitur ibi de Iudaeo et Graeco. Similiter dicitur ad Col.: "Non est personarum acceptio apud Deum", et loquitur ibi de domino et servo. Et idem dicitur ultimo ad Ephes. ; similiter dicitur I Petri 1, 17: "Sine acceptione iudicat" ; et Act. 1O,34: "Non est personarum acceptor Deus". Non est ergo acceptio ratione ritus vel conditionis et aliorum quae sunt circa personam.

Potest ergo quaeri quare tanta laus attribuitur Deo in Scripturis ratione huius conditionis, cum tamen in quibusdam videatur contrarium? Elegit enim populum Israeliticum, sicut habetur Deuter. 7, 6: "Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris". Elegit etiam quosdam filios patriarcharum, quosdam reprobavit ; quosdam etiam de regibus elegit et quosdam reprobavit ; quibusdam etiam praedicavit et quibusdam non. Ergo videbatur personarum acceptor.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est iustitia: severitatis et liberalitatis. Iustitia autem liberalitatis magis proprium est divinae bonitatis; huic autem opponitur acceptio personae. Quia ergo tantum commendatur Deus in iustitia liberalitatis, propter hoc removetur in Sacra Scriptura ab eo acceptio personae. Iustitia autem liberalitatis descendit in omnes et ratione sexus et ratione conditionis et ratione ritus; ideo dicitur ad Gal. 3, 28: "Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes vos estis unum in ChristoIesu" ; et ad Col. 3, 10-11: "Induentes hominem novum, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubinon est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia [et] in omnibus Christus" ; et I ad Tim. 2, 3—4: "Hoc est bonum et acceptum coram Deo Salvatore nostro, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire". Est ergo, quantum in ipso est, liberalitas in omnes descendens.

[Ad obiecta.]: 1. Quod autem dicitur esse electio divina quorumdam vel ratione gentis vel personae, hoc est ex gratia et nihilominus ex praevisione occultissimorum meritorum, quorum tamen meritorum est principium gratia, licet liberum arbitrium cooperetur. Dicit etiam Augustinus quod voluntas divina ex ratione est, cuius tamen rationis altitudinem ignorans Apostolus exclamat, dicens: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei" etc. Dicendum ergo quod in huiusmodi electione non est acceptio personae: non enim est propter causam indebitum, sed, cum omnes descendentes a massa peccatrice de iustitia possent damnari, ex gratia est, scilicet gratuita bonitate, quod quidam eliguntur, ex iustitia vero [quidam] dicuntur reprobari: bonum enim a Deo est, malum vero ab homine.

PrevBack to TopNext