IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, Praeambulum
Consequenter post Tractatum de peccato cogitationis et iudicii dicendum est de peccato consensus. Consensus enim sequitur iudicium, iudicium vero cogitationem. Primo ergo dicendum est quid sit consensus et quae differentiae consensus; secundo, cum sit duplex consensus, utrum secundum utrumque sit mortale peccatum an veniale aliquando; tertio, si consensus est mortale peccatum cum est contra conscientiam rectam, quaerendum est de iis quae spectant ad conscientiam prout aliquid fit contra conscientiam; quarto, quid agendum est in perplexitate conscientiae, si est aliqua perplexitas.