Definitur autem sic consensus a B. Bernardo: "Consensus estmotus voluntatis spontaneus
vel motus animi liber sui. Nihil enim ita est in
potestate animi sicut consentire vel non consentire".
Supposita hac ratione, attendendum est
quod duplex est consensus. Est consensus in
opus et consensus in delectationem, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Consensus
enim aliquando sola animi delectatione
contentus est; superioris vero auctoritate consilii
membra retinentur, ut non exhibeanturmembra iniquitatis [arma] peccato". Est iterum
consensus, ut, si potestas sit, quod etiam opere
compleatur.
ARTICULUS I
Utrum consensus sit rationis vel voluntatis.
Potest quaeri utrum consensus sit rationis aut
voluntatis.
Et videtur quod sit rationis, 1. per hoc quod
dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quod
superior portio rationis est quae supernis conspiciendis
et consulendis inhaerescit; huius autem
est decernere faciendum et consentire ut fiat;
ergo consensus est ipsius rationis.
Videtur autem esse ipsius voluntatis, a propter
supra dictam Bernardi rationem.
[Solutio]: Et dicendum est quod utriusque
est, secundum quod dicit Bernardus: "Consensus,
ob voluntatisinamissibilem libertatem
etrationis indeclinabile iudicium, liberum dicitur
arbitrium: liberpropter voluntatem, iudex
sui propter rationem".
ARTICULUS II
Utrum consensus sit superioris partis rationis aut inferioris aut utriusque.
Quaeritur etiam si consensus sit superioris
partis rationis aut interioris aut utriusque.
Et videtur esse inferioris. 1. "Consensus enim,
contentus sola delectatione animi", est inferioris
partis rationis; ergo consensus dicitur inferioris
partis.
2. Praeterea, eius est consentire vel non consentire
illecebrae carnali.
Quod autem sit superioris partis, a. habetur
per hoc quod dicit Augustinus. Eius enim est
consentire inferiori parti rationis vel non consentire;
tenet enim locum viri; eius etiam est per
voluntatem cohibere vel non cohibere membra;
ergo penes ipsam residet principaliter consensus.
[Solutio]: Quod concedendum est. Utriusque
enim est decernere, utriusque etiam est consentiret:
in utraque enim constituitur peccatum,
sed differenter, sicut ostendit Augustinus, in
libro De Trinitate, et recitat illud Magister, in libro Sententiarum.