Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 2

UTRUM SECUNDUM CONSENSUM RATIONIS TUM INFERIORIS, TUM SUPERIORIS, SIT MORTALE PECCATUM AN VENIALE ALIQUANDO.

Secundo quaeritur, cum' sit duplex consensus, utrum secundum utrumque sit mortale peccatum an veniale aliquando.

I. Et videtur quod veniale sit in inferiori parte, 1. per hoc quod dicit Augustinus: "Si cumcogitatione mens oblectatur illicitis, non decernens esse iacienda, tenens tamen et volvens libenter quae statim ut attigerunt animum, respui debuerunt, non negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si opere statuatur implendum. Et ideo de talibus cogitationibus venia est petenda pectusque percutiendum atque dicendum: "Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris"". Sed ad venialia quaedam peccata delenda dicitur valere oratio Dominica ; est igitur huiusmodi veniale peccatum.

Sed videtur contrarium, a. per hoc quod subiungit Augustinus: "Una persona unusque homo totus damnabitur nisi haec, quaesine voluntate perpetrandi, sed tamen cum voluntate animumtalibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur". Sed damnatio non est nisi pro mortali peccato; ergo huiusmodi fit mortale peccatum.

b. Similiter praemittitur ibidem: "Si mulier sola cibum edisset illicitum, sola mortis supplicio plecteretur. Non ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus se continuo deberet avertere cogitatio, libenter pascatur sola, nec facienda decernantur mala, sedtantum in recordatione suaviter teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari". Ex quo accipitur quod pro huiusmodi peccato debetur damnatio; damnatio autem non solet in Scriptura accipi nisi pro mortali peccato; ergo huiusmodi est mortale peccatum.

II. Item, in superiori parte rationis quaeritur utrum fiat veniale peccatum.

Quod non, videtur. 1. In illa enim parte est consummatio peccati; consummatio autem peccati est, cum est mortale peccatum; ergo in illa parte est tantum mortale peccatum.

2. Praeterea, Magister, in libro Sententia rum: "Si adsit plena voluntas perficiendi, ut, si adsit facultas, ad effectumperducatur, vir manducat, quia superior pars rationis illecebrae consentit; tunc est enimdamnabile et grave peccatum". In superiori ergo parte rationis tantum videtur esse differentia mortalis peccati.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod in inferiori parte potest esse et mortale peccatum et veniale, "cum mens oblectatur cum cogitatione in illicitis, non decernens tamen esse facienda". Si enim repellitur a superiori parte rationis, veniale est: et in remedium huiusmodi peccati valet tunsio pectoris cum oratione Dominica. Si autem progrediatur, ut non a superiori parte post deliberationem sufficientem cohibeatur, dicitur mortale peccatum, quando versatur delectatio circa genus mortalis peccati. Et hoc modo intelligitur illud quod mulier non sine viro damnatur: iam enim est consensus superioris partis vere vel interpretative. Difficillimum tamen est in hac parte fines venialis peccati et mortalis distinguere in subiecta materia. Et ideo volebant aliqui dicere quod, dum est consensus ad delectandum et nullatenus ad perpetrandum opere, est veniale peccatum; damnationem vero exponebant viri cum muliere per punitionem in huiusmodi, ut punienda sit superior pars in praesenti sive poena temporali, quia non cohibuit delectationes interioris partis sicut debuit; tunc autem damnatur vir cum muliere damnatione mortalis peccati, cum adest consensio male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur, et "decernitur peccatum, ut, si potestas sit, opere compleatur": tunc enim, secundum Augustinum, "mulier intelligenda est dedisse viro secumsimul edendum illicitum cibum".

II. Ad id vero quod obicitur de superiori parte rationis, dicendum est quod aut superior pars rationis versatur circa genus venialis peccati aut circa genus mortalis peccati. Si versatur circa genus venialis peccati, ut si consentit non cohibendo membra ab otioso sermone, videtur esse veniale peccatum. Si vero versatur circa genus mortalis peccati, consentiendo ut fiat, nec cohibendo membra, mortale est peccatum. Quod autem dicit Augustinus in superiori parte esse damnabile et grave peccatum, intelligitur per quamdam coarctationem circa genus mortalis peccati: haec enim nomine illicitorum intelliguntur. Et quia circa ista erat differentia sensualitatis inferioris partis et superioris secundum veniale et mortale — nam in sensualitate veniale tantum, sicut dicit Magister in libro Sententiarum, in inferiori veniale et mortale, in superiori mortale tantum— ideo in superiori parte dixit tantum "damnabile et grave essepeccatum".

PrevBack to TopNext