IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 3
DE IIS QUAE FIUNT CONTRA CONSCIENTIAM RECTAM.
Tertio quaeritur de causa peccati interiori mortalis, quae est quando aliquid fit in consensu contra conscientiam rectam. Et ad huius explanationem primo quaeritur utrum conscientia liget, sive sit recta sive erronea; secundo, utrum magis liget quam praeceptum praelati vel non; tertio, circa quae liget et circa quae non, an circa omnia; quarto, utrum meritum sit in agendo secundum conscientiam sicut demeritum in agendo contra conscientiam; quinto, utrum in omni peccato sit fieri contra conscientiam.
ARTICULUS I
Utrum conscientia liget.
I. Ad primum sic: a. Dicit Damascenus quod "conscientia est lex intellectus nostri". Sed lex intellectus nostri dictat esse faciendum quod est faciendum, et quod non est faciendum dictat non esse faciendum; cum ergo lex liget, conscientia ligabit.
b. Praeterea, super illud ad Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt", Glossa: "Etsi non habet legem scriptam, habettamen legem naturalem, qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sitmalum". Et sicut scientia ligat ipsum intellectum ad ea quae egrediuntur a principio scibili, ita conscientia ligat intellectum practicum ad ea quae sciuntur ab ipso.
c. Item, conscientia est iudex, sicut habetur Eccle. 7, 23 super illud: "Scit enim conscientia tua". Iudex autem ligat illum sive obligat qui subest iudicio ad faciendum quod iudicatum est; ergo conscientia ligat ad id cuius est conscientia.
d. Item, ad Rom. 14, 23: "Omne, quod non est ex fide, peccatum est", et exponitur: "Quod est contra conscientiam". Ergo conscientia obligat ad non faciendum, similiter ad faciendum.
e. Item, Origenes, super illud: "Desides animas astringit Apostolus, ut nihil sine fide agant vel dicant vel cogitent". Si ergo fides est conscientia, nihil agendum vel dicendum vel cogitandum est nisi secundum conscientiam; ergo conscientia ligat.
Quod videtur, a. per hoc quod dicitur in Glossa super illud: "Omne quod non est ex fide" etc.: "Omne quod ad conscientiam pertinet, si aliter fiat, dicit esse peccatum. Quamvis enim fiat quod bonum est, et si non essefaciendum credatur vel non sic faciendumut fit, peccatum est". Ergo conscientia erronea etiam obligat: conscientia enim erronea est quae dictat de faciendo non esse faciendum.
b. Item, sicut dicitur I ad Cor. 8, 7 : "Quidam cum conscientia idoli quasi idolothytrummanducabant et conscientia ipsam, cum esset infirma, polluebatar". Sed non est pollutio nisi per peccatum; hoc autem non erat, quia comederent idolothytum, sed quia conscientia distabat idolis esse consecratum; dictabat ergo conscientia non esse licitum quod erat in se licitum, et ideo peccabant sic faciendo; ergo conscientia erronea ligabat.
Contra. 1. Conscientia est in ratione; ratio autem consiliaria est voluntatis; consilium autem non est obligatorium; igitur conscientia, secundum quam formatur consilium, non obligat.
2. Item, conscientia aliquando formatur ex opinatis; opinio vero ad utramque partem se habet: est enim opinio vera et falsa, vera etiam est possibilium aliter se habere; igitur conscientia non est obligatoria, cum non fundetur super re certa semper.
3. Item, "peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei" ; sed quod fit contra conscientiam erroneam non fit contra legem Dei, immo secundum legem; ergo non est peccatum facere contra conscientiam erroneam.
4. Si vero dicatur quod conscientia erronea est lex illi cuius est conscientia - contra: omnis error est dimittendus; ergo illa conscientia erronea est dimittenda: erronea enim conscientia dictat peccatum esse faciendum; sed nullus tenetur ad faciendum peccatum, immo tenetur ad non faciendum; ergo tenetur ad non faciendum quod dictat conscientia erronea.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod sunt quinque genera operum: quaedam ita bona quod nullo malo fine fieri possunt, ut diligere Deum propter se et super omnia; quaedam autem ita mala ut nullo bono tine fieri possint, ut fornicari et mentiri et huiusmodi; sunt autem alia opera, quae bona sunt in genere et possunt tamen fieri malo fine, ut dare eleemosynam, quod potest fieri causa inanis gloriae; sunt alia, quae sunt mala in genere, ut ire ad lupanar, quod potest fieri bono fine, ad correctionem scilicet fornicariae; sunt autem quaedam indifferentia omnino. In primis ergo duobus ligat conscientia ad faciendum id quod faciendum est et ad non faciendum id quod faciendum non est. In aliis autem non ligat conscientia, secundum quod est "lex intellectus nostri", nisi quatenus ad ista reducuntur, ut ligat ad dandum eleemosynam, cum formatur debitis circumstantiis, et ad non eundum ad lupanar, cum attenditur scandalum. Ad indifferentia vero omnino ligat.
II. Conscientia vero erronea non ligat quoad duo prima membra, sed error conscientiae est deponendus. Si enim conscientia dictat aliquid faciendum contra legem Dei, deponenda est, et absolvitur homo ab huiusmodi vinculo. In aliis autem, etsi conscientia erronea, in quantum erronea, non ligat, ligat tamen sub ratione conscientiae, dum non deponitur; ad hoc autem principaliter ligatur homo ut error deponatur.
1. Ad primum ergo obiectum respondendum est quod conscientia, licet sit in ratione, quae .consiliaria est voluntatis, consilium autem non sit obligatorium, nihilominus tamen conscientia recta obligat, quia ipsa determinat quid est eligendum vel non eligendum rationi, quid est faciendum vel non faciendum voluntati; unde est circa praecepta vel prohibita vel quae ad illa quodam modo reducuntur sub aliqua generalitate. Quod autem dicitur ratio consiliaria, non propter aliud est nisi quia non cogit voluntatem, et quoad hoc non dicitur consilium obligatorium, id est compulsivum, est tamen obligatorium, ut, si non fiat, peccetur.
2. Ad secundum vero dicendum quod conscientia, licet aliquando formetur ex opinatis, ex parte autem opinionis solum non obliget, obligat tamen ex parte scientiae coniuncta sibi opinione: ut scientia est, id est certae acceptionis, quod blasphemus est duriter castigandus, vel, secundum Legem Veterem, interficiendus; opinio autem adiungitur quod iste sit blasphemus; ex parte opinionis per se non est obligatio, sed ex parte scientiae cum opinione, et haec potest dici conscientia.
ARTICULUS II
Utrum conscientia magis liget quam praeceptum praelati.
Et videtur quod sic. 1. Qui enim agit contra conscientiam, aedificat ad gehennam ; pro nullo autem praecepto praelati debet quis facere quod aedificet ad gehennam; ergo magis ligat conscientia quam praelatus.
2. Item, conscientia iudex est, sicut habetur super Eccle. 7, 23: "Scit enim conscientia tua". Conscientia autem recta nullum habet iudicem supra se praeter Deum; praelatus vero potest habere iudicem supra se alium a Deo; ergo conscientia recta est superior iudex quam praelatus; ergo magis obligat: mandatum enim superioris plus est obligatorium quam mandatum inferioris, immo absolvit a mandato inferioris.
Contra. a. Matth. 23, 2: "Supercathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; omnia, quae dicunt, facite". Hoc autem non intelligitur nisi de iis quae non sunt contra Deum; si ergo non sunt contra Deum, standum est mandato superioris; ergo in indifferentibus non est credendum conscientiae, si dictat contrarium.
b. Item, ad Rom. 13, 1: "Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit", Glossa: Mandatum superioris absolvit a mandato inferioris; praelati autem spirituales praesunt ipsis animabus subditorum, ad K ultimo, 17: "Ipsi enim pervigilant, rationem reddituri de animabus vestris" ; ergo praesunt conscientiis. Si ergo conscientia dictet contrarium in iis quae praecipit praelatus, in indifferentibus obediendum est magis praelatis; ergo magis ligat praelatus quam conscientia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod obediendum est magis praelato quam conscientiae in huiusmodi. Unde Glossa super illud ad Rom. 13, 5: "Non solum propter iram principis vel Dei vitandam, "sed etiam propterconscientiam", scilicet ut munda sit mens nostra".,Ergo conscientia ordinat ad hoc quod obediamus praelatis in indifferentibus. De talibus enim loquitur Apostolus: loquitur enim de discernentibus cibos, consequenter et de iis quae debentur praelatis. Aliter tamen est in saecularibus et religiosis. Saeculares debent sequi sententiam praelatorum in iis quae pertinent ad cathedram, sicut dicitur Matth. 23, 3, super illud: "Quaedicunt vobis, facite" etc. Religiosi vero, qui renuntiaverunt propriae voluntati et proprio sensui, tenentur sequi mandatum superioris in iis quae non sunt praecepta vel prohibita e contrario a Deo vel in Regula quam profitentur vel in constitutionibus obligatoriis ad culpam, quae fiunt ab Ecclesia super ipsos vela Capitulo generali cum consensu praelatorum. Cavere autem debent praelati ne indiscrete praecipiant propter periculum conscientiarum.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum est quod sicut qui agit contra conscientiam aedificat ad gehennam, ita qui agit contra discretum mandatum praelati aedificat ad gehennam. Conscientia autem subditi debet formari secundum discretionem praelati in dubiis; praelatus vero non tenetur formari in agendis secundum conscientiam quamcumque ipsius subditi, et ideo standum est maridato discreto ipsius praelati: hoc enim dictat conscientia.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet conscientia subditi sit iudex, non est iudex immediate sub Deo nisi quoad ea quae praecipit vel prohibet Deus, habet autem praelatum supra se, secundum cuius discretionem formari debet. Quod autem dicitur conscientia iudex, "quo iudice nemo absolvitur", intelligendum est de illa conscientia quae arguit hominem in praesenti et condemnat in futuro: secundum enim librum conscientiae reddetur iudicium.
ARTICULUS III.
Circa quae liget vel non liget conscientia.
Et videtur quod conscientia non liget circa indifferentia. 1. Conscientia enim est "lex intellectus nostri" sive mentis nostrae; lex autem mentis nostrae determinata est circa facienda et non facienda secundum illas regulas: quod tibi non vis fieri etc. et iterum: quod tibi vis fieri, hoc idem alii facias ; ergo conscientia determinatur circa ea quae sunt determinate bona vel determinate mala; sed indifferentia, in quantum huiusmodi, non sunt talia; ergo circa indifferentia, prout huiusmodi sunt, non ligat conscientia nisi in quantum reputantur facienda vel non facienda; sed haec reputatio error quidam est; error autem non obligat simpliciter; ergo nec conscientia ratione sui nec ratione erroris superadditi obligat circa indifferentia.
2. Praeterea, aliqua sunt licita quae non expediunt et aliqua sunt quae expediunt, sicut licitum est praedicatori accipere sumptus ab iis quibus praedicat, aliquando autem non expedit. Conscientia ergo aut est tantum licitorum et illicitorum aut etiam expedientium et non expedientium. —— Quod sit licitorum et illicitorum, videtur per hoc quod haec ad legem naturae pertineant. Quod autem sit expedientium et non expedientium, videtur per hoc quod dicit Apostolus, I ad Cor. 8, 12, loquens de illis quorum conscientia laedebatur circa non expedientia, licet essent in se licita; ergo conscientia non tantum respicit licita et illicita, sed etiam expedientia et sibi opposita.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod conscientia non ligat ad indifferentia prout huiusmodi, sed ad indifferentia sub ratione differenti: bonorum definite vel malorum definite — hoc enim nomine scientiae importatur — nihilominus tamen dicitur esse circa indifferentia in genere suo, et ita supra dictum est.
2. Ad secundum vero dicendum quod conscientia est licitorum simpliciter et illicitorum, vel expedientium et non expedientium, quae dicuntur licita vel illicita in suo genere: omnia enim aliquo modo ad legem mentis reducuntur. Sicut enim illud quod est consilium, in casu potest esse praeceptum, licet non sit generaliter praeceptum, sic etiam illud quod non expedit, pro tempore et loco dicitur illicitum, licet non sit simpliciter illicitum.
ARTICULUS IV.
Utrum meritum sit in agendo secundum conscientiam.
Quarto quaeritur utrum meritum sit in agendo secundum conscientiam sicut est demeritum in agendo contra conscientiam.
Et videtur quod non. a. Ad Rom. 14, 23, super illud: "Omne, quod non est ex fide, peccatum est", Glossa: "Apparet quod, licet "omne, quod non est ex fide"sive contra conscientiam, sit "peccatum", non tamen "omne, quod estex fide"sive quodsecundum conscientiam agitur, est bonum". Ex quo accipitur quod non omne, quod secundum conscientiam agitur, est bonum.
Contra. 1. Fides dicitur esse fundamentum operum, et solum bonorum ; illud ergo quod erit ex fide, erit bonum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est simile in construendo et destruendo. Quod enim fit contra conscientiam, peccatum est sive demeritorium, non tamen omne, quod fit secundum conscientiam, est bonum et meritorium. Fieri enim secundum conscientiam est, cum creditur esse bonum quod fit; hoc autem non sufficit ad esse bonum: mali enim sumus sufficiens principium, boni autem non sumus sufficiens principium. Sumitur tamen aequivoce conscientia. Si enim dicatur conscientia pro lege mentis nostrae, secundum hoc, quod fit secundum conscientiam, est bonum; non tamen sequitur quod sit meritorium: meritum enim requirit gratiam ad hoc quod opus sit meritorium; hoc autem non est nisi a Deo, et ideo agere secundum conscientiam non sufficit ad esse meritorium, licet sufficiat ad esse bonum secundum hunc modum. Si vero conscientia dicatur secundum extensionem vocabuli ad credulitatem de agendo vel non agendo, secundum hoc nec agere secundum conscientiam sufficit ad esse bonum nec ad esse meritorium, agere vero contra conscientiam sufficit ad esse malum et ad esse demeritorium: deest enim una conditio boni meritorii.
ARTICULUS V
Utrum in omni peccato sit fieri contra conscientiam.
Quod videtur. 1. In omni enim peccato actuali iit malum; de ipso enim primo motu dicitur: "Quod nolo, hoc ago", et ita contra legem mentis agitur; cui autem repugnat lex mentis, repugnat conscientia; ergo in omni peccato, etiam veniali, fit contra conscientiam. Contra. a. Omne quod fit contra conscientiam, aedificat ad gehennam; sed aedificatio ad gehennam non fit nisi per mortale peccatum: solo enim peccato mortali constituitur homo reus gehennae; ergo tantum in mortali peccato fit contra conscientiam.
b. Praeterea, dicit Apostolus ad Rom. 2, 15: "Testimonium reddente conscientia cogitationum ad invicem accusantium", et loquitur de malis; si ergo huiusmodi accusatio non est nisi de mortali peccato, erit agere contra conscientiam tantum in mortali peccato. Et hoc videtur per hoc quod dicitur super illud Thren. 1, 2: "Plorans ploravit in nocte", super quo dicit Paschasius: "Maxilla animae conscientia esto". Conscientia vero, quae novit peccata sua, semper debet fonte lacrimarum irrigari; unde David: "Peccatum meum contra me est semper" ; aliter "non est qui consoletur eam". Cum ergo consolator dicatur Spiritus Sanctus, deest Spiritus Sanctus, ubi non est huiusmodi fletus in conscientia; hoc autem non est nisi ubi est mortale peccatum; ergo mortale peccatum tantum est illud quod agitur contra conscientiam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est agere contra conscientiam, aliud est agere praeter conscientiam. Contra conscientiam agitur, cum fit quod prohibetur fieri vel non fit quod praecipitur fieri, et hoc est mortale peccatum. Praeter conscientiam vero fit malum veniale: conscientia enim, et sit novit esse malum, non tamen dictat illud esse prohibitum.
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod, licet non concordet conscientia cum veniali peccato, et ideo dicatur repugnare, nihilominus tamen secundum conscientiam regulatur interius liberum arbitrium circa praecepta et prohibitiones, et ideo non dicitur tunc regnare peccatum: regnum enim peccati actualis mortalis et regnum conscientiae simul stare non possunt.