IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 3, C. 4
DE PERPLEXITATE CONSCIENTIAE.
Dicto de consensu peccati, in quo fit contra conscientiam, dicendum est de perplexitate citur esse perplexitas conscientiae. Et primo quaeritur utrum sit perplexitas conscientiae; secundo, attendendi sunt casus, in quibus dicitur esse perplexitas conscientiae. Primo ergo attendendum est quod triplex est perplexitas. Est enim perplexitas intelligentiae verborum Sacrae Scripturae; est iterum perplexitas cognitionis faciendorum, et utraque potest esse in bonis hominibus; tertia est inevitabilitas peccandi. Prima solvitur per considerationem causarum dicendi in diversis locis Scripturae: "intelligentiaenim dictorum ex causis est assumenda dicendi", ut dicit Hilarius. Secunda vero tollitur unctione Spiritus Sancti, quae docet de omnibus ; tertia vero per depositionem erroneae conscientiae, de qua ad praesens est intentio.
ARTICULUS I
Utrum sit perplexitas conscientiae.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Iob 40, 12: "Nervi testiculorum Leviathan sunt perplexi" ; super quo dicit Gregorius: "Suggestionumillius argumenta implicitis invéntionibus alligantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus, si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sirie aliopeccati laqueo non evadant". Et alibi dicit: "Argumenta machinationum illius, quo laxantur ut relinquant, eo magis implicanturut teneant". Ex quo accipitur quod aliquis potest esse perplexus perplexitate conscientiae.
Contra. a. Nullus peccat in eo quod vitare non potest ; ergo non est inevitabilitas peccandi; ergo non est perplexitas.
b. Item, perplexitas dicitur necessitas peccandi aliquo modo ; sed nullus est in tali statu, dum est viator, quin possit obtinere gratiam; ergo nullus est in tali quin possit amovere perplexitatem: perplexitas enim opponitur gratiae gratum facienti.
c. Praeterea, dicitur in Psalmo: "Salvasti de necessitatibus animam meam". Ergo Deus salvat a necessitatibus miseriae; sed quae est maior necessitas miseriae quam perplexitas? Ergo Deus salvat a perplexitate.
d. Ad idem dicit Augustinus, De natura et gratia: "Quod ex vitio naturae, non ex conditione, sit peccandi necessitas, audiat homo atque ut eadem necessitas non sit, dicatDeo: "De necessitatibus meiserue me"". Ergo, si homo instanter oret, eruet eum Dominus a necessitate peccandi; perplexitas autem est necessitas peccandi; ergo eruet eum a perplexitate.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod duplex est perplexitas, id est dubietas, ex qua dicitur inevitabilitas peccati, perplexitas scilicet iuris et facti. Quantum ad ius nullus debet esse perplexus: nullus enim est in tali statu quin possit ab eo amoveri dubietas iuris. Quantum autem ad perplexitatem facti, potest aliquis ex proprio vitio esse perplexus. Unde si primo ablatum esset vitium, non sequeretur perplexitas, sed manente tali statu potest esse perplexitas, et secundum hoc dici t Gregorius.
a-d. Ad id vero quod dictum est de necessitate peccandi, dicendum quod, si homo ingerit se in necessitatem, nihilominus peccat: potuit enim viLtasse. Est autem duplex necessitas. Uno enim modo dicitur necessitas idem quod pronitas, et secundum hunc modum intelligitur illud quod dicitur in Psalmo et quod dicitur in libro De natura et gratia. Liberat enim Dominus a pronitate aliquando ita quod non deducitur ad effectum. Similiter secundum quod necessitas dicitur inevitabilitas peccati, si homo instanter peteret, prout deberet, non caderet in· huiusmodi necessitatem. Permittit tamen Dominus hominem cadere in huiusmodi necessitatem perplexitatis, ut sic confundatur homo super peccato suo et revertatur ad Dominum per poenitentiam. Aliquando etiam non caderet homo in perplexitatem, si prius poeniteret, sicut est de sacerdote, qui est in voluntate peccandi mortaliter, et celebrat usque ad consecrationem: si consecrat in tali statu et percipit Sacramentum indigne, peccat mortaliter; si vero non procedit ad consecrandum, scandalizat assistentes scandalo gravissimo; si vero ductus esset poenitentia, consecrare posset et non caderet in huiusmodi perplexitatem.
ARTICULUS II
Casus de perplexitate conscientiae.
Deinde dicendum est de casibus, in quibus videtur accidere perplexitas conscientiae. Et est quaedam perplexitas circa operationes spirituales, quaedam vero circa operationes corporales.
PARTICULA I
Casus perplexitatis circa operationes spirituales.
De perplexitate vero in operationibus spiritualibus ponuntur casus a Magistris quantum ad statum praelationis.
I. Scit enim aliquis sacerdos quod aliquis subditus est in peccato mortali nec vult poenitere. Ponatur ergo quod instanter petat Eucharistiam. Si dat ei, proicit corpus Christi in latrinam diaboli, scit etiam quod ille "iudicium sibi manducat et bibit" vel ad minus praesumit; ergo, cum debeat diligere salutem subditi et propriam, tenetur ei non dare. Si vero non dat, scandalizat, ipso etiam facto videtur esse proditor confessionis, manifestando peccatum occultum ipsius subditi; ergo videtur esse perplexitas.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, si petat in manifesto instanter, non est ei denegandum, exemplo Christi, qui tradidit corpus suum Iudae in Coena, quem sciebat esse in mortali peccato. Et dicit Augustinus, super illud: "Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terrae", Glossa: "Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneattimere". Nec ipse dicitur tunc proprie dare, sed alius dicitur rapere. Aliter autem esset, si peccatum eius esset manifestum ipsi Ecclesiae. De hoc enim dicit Augustinus: "Si quis in crimine manifesto perdurat, prohibendus est, occultus vero monendus est". Rationes autem, propter quas tenetur in manifesto dare occulto peccatori instanter petenti, videntur esse tres: prima est vitatio scandali; secunda, ne sit proditor peccati; tertia, ne "tunica Domini inconsutilis" rumpi videatur: eodem enim modo sacerdotes possent alios recusare.
II. Similiter quaeritur de sacerdote promoto simoniace ad Ordinem sacerdotalem, qui tenetur ex officio personaliter celebrare. Aut ergo celebrabit aut non celebrabit. Si celebrat, indigne celebrat, et ita peccat mortaliter: ipso enim iure suspensus est. Si non Celebrat, scandalizat, cum ex officio teneatur.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod, si simoniace est ordinatus et peccatum illud est occultum, ipso iure suspensus est quoad se tantum; si vero est-manifestum, ipso iure suspensus est quoad se et quoad alios. In primo ergo casu, quia non est suspensus quoad alios, si est in officio celebrandi, cum dolore poenitentiali Missam perficiat: sic enim vitat maius malum. Si vero nondum est in officio celebrandi, dimittat illud officium, propter quod tenetur celebrare personaliter, et expectet gratiam dispensationis, si eam potest obtinere. In secundo vero casu non celebret: sic enim dupliciter peccaret et quoad se et quoad alios, quibus generaret scandalum.
III. Similiter ponit casum Gregorius de illo qui promovetur ad ecclesiasticum regimen simoniace: perplexus enim est utrum teneat vel deserat. De quo dicit Gregorius: "Esse sine reatu criminis ex neutra parte videtur, si autsusceptus semel grex relinquatur aut rursus sacra actio saeculariter empta teneatur".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod illam partem convenit eligere ut deserat officium susceptum simoniace, sicut habetur XIV, q. 6, "Si res aliena", et Extra, De restitutione spoliatorum, Gravis.
IV. Item, proponitur casus perplexi-tatis de illo qui gerit ex voto vitam eremiticam et vocatur ad civitatem, et dicitur ei a multis quod lucrari potest consilio suo et exemplo multas animas Deo, quae diu iacuerunt in peccatis.
2. Praeterea, dicitur in Cant.: "Egrediamur in agrum, commoremur in villis", et dicitur hoc in persona eorum qui sunt in statu contemplationis; ergo bonum est talibus. Ad hoc etiam est exemplum B. Hilarionis, qui, cum rogatus esset a quadam matrona ut veniret ad filiam suam, quae graviter infirmabatur, noluit; tandem ad verbum illius, quo dixit quod hic sexus peperit Salvatorem, exivit et visitavit filiam illius.
b. Praeterea, tenendum est certum et dimittendum est incertum ; certum autem est quod potest proficere quoad se in vita solitaria, incertum autem est si proficiat quoad alios exeundo.
Praeterea, si exiret ad unum vel ad duos, similiter videretur quod oporteret exire ad alios aut videretur esse acceptor personarum.
[Solutio]: Respondendum est, cum venire contra votum et professionem propria voluntate sit "manum mittere ad aratrum et respicereretro" nec "prodest, si totum mundum lucretur, detrimentum veroanimae suae patiatur", non est eundum nisi in illo casu, ubi fides periclitaretur et crederetur per ipsum relevari vel si compelleretur a superiori, ut a Papa.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum in contrarium dicendum quod illud quod dicitur non esse maius sacrificium etc. attenditur in genere sacrificiorum, non secundum conditionem personae, quae obligata est ex voto ad contrarium statum, sicut est de illo qui ex voto obligatur ad vitam solitariam. Praeterea, talis potest offerre illud sacrificium Deo consulendo, si ad ipsum veniant, vel orando vel verbum salutis demandando.
2. Illud vero quod dicitur in Cant. intelligitur de praelato, qui se convertit ad contemplationem aliquando, et videt necessitatem in cura subditorum, vel de religioso, qui habet officium praedicationis generale, et videt plures fame verbi Dei morientes. Nec illud exemplum B. Hilarionis compellit: "unctio" enim "docuit" eum in illo casu, quae movit eum ad visitandam filiam matronae.
V. Item, alium casum proponit B. Gregorius de illo qui, renuntians saeculo, obligat se voto et professioni quod sequetur voluntatem sui superioris per obedientiam in omnibus quae non sunt contra Deum, superior autem suus praecipit ei agere quae sunt mundi, sicut est in iis qui sunt in officiis saecularibus. Subditus ergo, pensans quae sit culpa inobedientiae et quod sit contagium saecularis vitae, et obedire trepidat et non obedire formidat, ne aut illicitis obtemperans hoc, quod pro Deo appetit, contra Deum exerceat, vel non obtemperans eum, quem suum iudicem quaesierat, suo iudicio supponat.
[Solutio]: De tali autem dicendum est quod, licet non sit directe contra praeceptum Domini, potest tamen esse contra illud quod vovit: quod prius fuit ei consilium, nunc autem est ei praeceptum ex professione Regulae. Si ergo praecipiatur ei a superiore aliquid quod sit contra metas Regulae suae vel religionis, non est superiori obediendum: non enim praeest Regulae praelatus, sed Regula praeest ei, quam profitetur, sicut dicit Bernardus. Si vero non est contra Deum vel contra Regulam, salva utrobique veritate, est ei obediendum.
VI. Deinde quaeritur de aliquo existente in saeculo, qui tenetur honorare parentes suos, parentes autem sunt pauperes, et ita timet, si relinquat saeculum, ne transgrediatur illud praeceptum: "Honora patrem et matrem" ; ex alia parte voto obligatur ad relinquendum saeculum. Quid agendum est ei? Si relinquit saeculum, transgreditur praeceptum de honorando patrem et matrem; si manet in saeculo, facit contra votum. Ergo perplexus est in conscientia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod tenetur providere parentibus de bonis quae habet, prout potest, sed non debet dimittere quin votum impleat. Unde dicit Hieronymus, Ad Heliodorum: "Solum genus pietatis est in hac re esse crudelem". Et alibi: "Gladium tenet hostis ut me perimat, et ego de lacrimis parentum cogitabo?" Dum ergo possunt servari illa duo insimul, et quae sunt voti et quae sunt praecepti, servanda sunt; si vero unum non potest simul esse cum alio, ei quod plus obligat adhaerendum est. Unde Hieronymus, Ad Furiam: " "Honora patrem tuum", sed si te a vero Patre non separat. Tamdiu scito sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioquin David canettibi: "Audi, filia, et vide, etobliviscere populum tuum et domum patris tui"". Dicit etiam Dominus in Evangelio discipulo, qui voluit ire sepelire patrem suum: "Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuas suos". De quo dicit Gregorius: "Propter patrem militiam Christi deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo?"
PARTICULA II
Casus perplexitatis iu operationibus corporalibus.
Dicto de perplexitatibus quae emergunt in operationibus spiritualibus, dicendum est de iis quae emergunt in operationibus corporalibus.
I. Ponatur enim quod aliquis deponat gladium penes aliquem, qui iuramento constringitur ei quod reddet ei quandocumque petierit; postea dominus gladii, factus furiosus, repetit gladium. Perplexus videtur, quia, si non dederit, crimen periurii videtur incurrere; si vero dederit, crimen incurrit homicidii.
II. Similiter quaeritur de usurario, qui deponit pecuniam suam penes aliquem, postea repetit pecuniam, et praesumitur vehementer quod ex ea foenerabit. Videtur quod sit perplexus. Si non reddit, arguitur de infidelitate: contrectat enim rem alienam non de consensu illius, et praeter hoc videtur venire contra iuramentum. Si vero reddit, exponit animam fratris sui periculo: si enim pro vitanda morte corporali tenebatur non reddere gladium furioso, multo fortius pro vitanda morte spirituali tenetur non reddere pecuniam usurario, de quo praesumitur quod male utetur in damnum animae suae.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum, secundum consilium Gregorii: "In huiusmodi, cum mens inter maiora et minora constringitur, si non sit sine peccato evadendi aditus, minora eligantur, quia qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur". Quia ergo minus periculpsum est non reddere gladium furioso, videtur dicendum quod non reddatur. Et subintelligendum est in iuramento quod reddet, si potest salva pietate reddere: iuramentum enim observandum est quod non vergit in deterius; vergeret autem in deterius, si esset causa homicidii.
II. Ad aliud dicendum quod non est simile de usurario. Si enim dominus Papa dicit, in Decretali, quod ille, qui tenetur iuramento reddere usuram, reddat eam, cum tamen manifestum sit quod usura illa non sit usurarii, multo fortius reddenda est pecunia usurarii, quam habet aliquis in deposito sub iuramento. — Ad obiectum in contrarium dicendum quod, licet usura sit res aliena, tamen ei reddenda est propter iuramentum; et cum sit compos mentis suae, non est firmiter credendum quin Dominus mutare possit mentem ipsius ad hoc ut bene utatur; magis autem cavendum est proprium periculum quam alienum. Nec est simile de furioso, qui non est compos mentis suae nec imputatur ei ad peccatum, dum est in furia, sed tradenti gladium.
III. Similiter quaeritur de uxore usurarii, quia quidquid habet habet de usura et hoc dictat ei conscientia. Videtur ergo quod sit perplexa, quia non habet alia bona unde sustentetur, et ita imminet sibi malum, si abstineat a bonis illis; si vero utatur illis, particeps est usurae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet mulier sit subiecta viro in iis quae pertinent ad thorum, secundum quod dicit Apostolus, I Cor. 7, 4: "Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir", tamen non debet communicare viro in iis quae sunt "in contumeliam Creatoris". Unde abstinere debet a re foenebri et lucrari opere manuum suarum vel quaerere sibi necessaria a parentibus vel aliunde vel ab aliquibus bonis viris mendicare. Si vero cogeret, eam ad utendum bonis illis illicite acquisitis, potest dimittere eum ad tempus quoad thorum propter causam fornicationis spiritualis.
IV. Item, proponitur talis casus a Gregorio de illo qui iuravit alteri quod secreta eius omni silentio tegeret, et contingit postea quod ille, cui iuravit, perpetrat adulterium et procurat homicidium ipsius mariti adulterae, et hoc scit qui iuravit. Videtur quod sit perplexus, quia si tacet, non praemuniens aliquo modo, cum sit conscius, videtur particeps homicidii; si vero revelat, reus videtur periurii. Sic ergo est perplexus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod illum debet admonere fraterna correctione, prout dicitur in Matth. 18, 15: "Si peccaverit in te frater tuus" etc. Si noluerit cessare, potest dicere in generali illi cuius procuratur homicidium: aliquis vult te interficere, ita tamen quod non deprehendatur ex aliqua circumstantia quis ille sit, sicut habetur in Extra, De officio Ordinarii, Si sacerdos. Vel si periculum est dicere illi personae, dicendum est alicui qui potest prodesse et non obesse in generali, ut sacerdoti, quod! praemuniat illum, sicut dicit Augustinus, in Quaestion. Levitici: "Mihi videtur quod ab hoc peccati vinculo se solvat, si indicet talibus qui magis possunt prodesse quam obesse", hoc tamen salvo quod per circumstantiam non indicetur persona. Nec est iste reus periurii, quia non indicat secretum illius; unde in Eccli.: "Denudare mysteria amici desperatio est animae infelicis".
V. Quaeritur etiam: Si quaeratur aliquis ad mortem, et fuerit in loco secreto domus, si prodo ipsum, pecco mortaliter; si dico quod nescio ubi sit, mentior, et ita pecco — non enim mentiendum est pro vita alterius salvanda, sicut habetur ab Augustino, in libro De mendacio: "Commoditas cuiusque aut salus corporalis non est perfectae fidei praeferenda" ; et Augustinus, super illud Psalmi: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium": "Non est mentiendum pro salute corporali alterius" — si vero taceo, ex taciturnitate mea quodam modo ipsum manifesto, et ita videtur perplexus qui est in tali statu.
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod nec prodere debet nec mentiri, sed vel tacere vel dicere quod, si etiam sciret, non diceret. Nullatenus enim peccandum est contra veritatem pro alterius salute, sicut dicit Augustinus, in libro De mendacio. "Faciat homo pro temporali vita vel salute quod potest; cum autem ad hoc ventumfuerit ut tali saluti nisi peccando consulere non possit, iam se existimet non habere quid faciat".
VI. Quaeritur etiam: Si aliquis perplexus est inter duo venialia peccata, sicut dictum est de perplexitate inter duo mortalia, verbi gratia aliquis promisit simplici verbo quod plus quam oportet, comederet; si plus comedit, venialiter peccat; si venit contra verbum suum, peccat venialiter.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod agere debet poenitentiam de indiscreta promissione, nec comedendum est plus quam oportet.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur ad Rom. 9, 3: "Optabam fieri anathema pro fratribus meis". Sed "fieri anathema" non est nisi pro aliquo peccato, ad minus venialis; ergo pro salute spirituali alterius potest aliquis committere veniale.
Contra, a. per hoc quod supra dicit Augustinus: "Cum ad hoc ventum fuerit ut tali saluti" etc., et dicit Augustinus, in Quaestion. super Genesim, qualiter Patriarcha noluit dicere falsum, ut salvaret pudicitiam uxoris suae.
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum quosdam, quod perfectus non debet venialia committere, ut alter evitet mortale, sed poenam potest sustinere temporalem; imperfectus autem potest. Alii vero dicunt quod potest aliquis committere veniale, etiam perfectus, ut alius evitet mortale, sed cadit quodam modo a perfectione. Videtur autem quod nulla tentio sit ad veniale peccatum, sed potest esse tentio ad salvandum alium a mortali peccato, et, si aliter non potest, per veniale; et est aliud de salute spirituali et de salute corporali ipsius proximi veniali enim non debetur nisi poena temporalis, dum homo existit in caritate.
[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod dicit Apostolus quod optabat esse "anathema pro fratribus", id est pro salute fratrum: dicendum est quod "anathema" accipitur ibi pro poena illa quae aliquando etiam iniuste infligitur, et tunc non est ibi nisi poena tantum; talis autem poena sustinenda est et pro salute sua spirituali et pro salute alterius spirituali. Secundum autem quod dicit poenam iuste inflictam, cointelligit peccatum mortale, si tota ratio iustitiae adsit, et hoc modo non optabat Apostolus nec optabile est pro alicuius vel aliquorum salute.
a. Ad id vero quod obicitur de Abraham, qui videtur mentitus esse, dicendum est, secundum Augustinum, quod non dixit falsum neque mentitus est. Non enim dixit eam non esse uxorem suam, sed dixit esse sororem suam — soror autem dicitur multipliciter — quia tilia erat fratris, vel soror potest dici ex eodem patre vel ex eadem matre genita.