Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, Praeambulum

Habitum est supra de peccatis cordis, consequenter dicendum est de peccatis oris sive locutionis, et dicitur aliquis peccare tacendo, aliquis peccare loquendo. Peccatum vero locutionis fit pluribus modis: contra veritatem, contra bonitatem et contra rectitudinem. Contra veritatem, ut in mendacio ; contra bonitatem, ut in scurrilitate; contra rectitudinem, ut in convitio vel detractione.

Dicendum est ergo primo de peccato taciturnitatis. Quod autem peccatum sit tacere, patet per hoc quod dicit Gregorius: "Discrete pensanda sunt tempora, ne aut, cum restringilingua debet, per verba inutiliter se solvat, aut, cum loqui utiliter potest, semetipsam pigra restringat".

Potest ergo quaeri primo utrum peccatum sit tacere; secundo, utrum sit peccatum mortale semper an aliquando veniale, aliquando mortale; tertio, de comparatione peccati taciturnitatis ad peccatum locutionis.

PrevBack to TopNext