IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 7
DE COMPARATIONE PECCATI MALEDICTIONIS AD ALIA PECCATA.
I. Videtur enim quod sit blasphemia, 1. per hoc quod dicitur super illud Iudae 1, 9: "Non ausus est" etc.: "Diabolus in substantia sua bonus est, sed in voluntate malus; et ideo ab angelis non blasphematur, quia aliquidproferre adversus bonam naturam blasphemiam reputat archangelus". Ergo maledictio diaboli est blasphemia; sed blasphemia est gravissimum peccatum; ergo maledictio diaboli est gravissimum peccatum. — Quod autem blasphemia sit gravissimum peccatum, patet ex hoc quod in Lege puniebatur poena lapidationis blasphemus.
Contra: a. Super illud ad Col. 3, 8: "Nunc deponite et vos omnia" etc., ubi computatur blasphemia in fratrem pro minori peccato, et ita maledictio.
b. Praeterea, maledictio et blasphemia sunt diversa peccata in specie ; ergo neutrum continetur sub altero.
II. Item, videtur quod maledictio non differat ab homicidio, 1. per hoc quod dicit Chrysostomus: "Cum dixeris maledic ei et domum everte et omnia perire fac, nihil ab homicidadiffers". Ergo maledictio non differt ab homicidio.
2. Sed videtur contrarium, quod sit maius homicidio. Dicit enim Chrysostomus: "Tales linguae deteriores sunt ore sanguine pleno acarnibus humanis". Et loquitur ibi de maledictione. Quod patet ex praecedenti; dicitur enim ibidem: "Sunt quidam, qui in tantum irrationabilitatis devenerunt quod non solum adversus inimicos orant, sed et filios illorummaledicunt".
3. Quod autem sit minus peccatum homicidio, patet ex hoc quod minor ei poena debetur et minoris est damni.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod maledictio creaturae dicitur blasphemia per concomitantiam — qui enim imprecatur poenam creaturae, quia est creatura, vel qui malum dicit de ea, per consequens malum dicit de Creatore, videlicet quod sit principium mali — sed non est maledictio blasphemia per essentiam. Et distinguendum est quod duplex est maledictio diaboli: vel prout est causa malae voluntatis, qua nocet generi humano, et hoc modo maledictio diaboli non importat secum blasphemiam; alio vero modo maledictio dicitur eius in quantum creatura, et sic per consequens est blasphemia.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod maledictio sit gravissimum peccatum eo quod contineatur sub blasphemia: dicendum quod, si fuerit ex deliberatione animi, maledictio illa, quae est creaturae in quantum creatura, est valde grave peccatum: redundat enim in Creatorem; si vero fuerit ex calore iracundiae cum impraemeditatione, minus grave peccatum est. Si vero fuerit maledictio diaboli, in quantum est causa malae voluntatis, per quam nocet generi humano, est minus grave peccatum: sic enim non redundat in Creatorem et fit ex quodam desiderio vindictae.
b. Ad id vero quod obicitur quod maledictio et blasphemia differunt specie: dicendum quod hoc verum est; nihilominus tamen potest unum aliquando concomitari alterum ratione alicuius contenti sub ipso.
II. 1-3. Ad id vero quod obicitur de comparatione maledictionis ad homicidium, quod est par illi vel maius, dicendum est quod hoc dicitur in detestationem illius peccati quoad radicem; unde sub illo praecepto Decalogi: "Non occides", quadam generali ratione continetur. Minus tamen est homicidio proprie dicto quoad actum vel quoad damnum consequens; quoad libidinem vero peccandi posset esse par, et multotiens contingit quod in maledico non deest voluntas perpetrandi homicidium, si adesset opportunitas.
On this page